라틴어 문장 검색

Historia de Metto Fufetio Albano nobis quoque, non admodum numero istiusmodi libros lectitantibus, ignota non est, qui, quoniam pactum atque condictum cum rege populi Romani perfide ruperat, binis quadrigis evinctus in diverse nitentibus laceratus est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 55:1)
Parieti eius in bibliothecae speciem armarium insertum est, quod non legendos libros sed lectitandos capit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 8:2)
Pergratum est mihi quod tam diligenter libros avunculi mei lectitas, ut habere omnes velis quaerasque qui sint omnes.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 1:1)
quae causa Neroni fuit suscipiendi iudicii, convictumque Veientonem Italia depulit et libros exuri iussit, conquisitos lectitatosque donec cum periculo parabantur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 50장3)
Haec quidem Fronto requirere nos iussit vocabula non ea re, opinor, quod scripta esse in ullis veterum libris existumaret, sed ut nobis studium lectitandi in quaerendis rarioribus verbis exerceret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 17:1)
Eum adulescentem Taurus a sodalitatibus convictuque hominum scaenicorum abducere volens, misit ei verba haec ex Aristotelis libro exscripta, qui Προβλήματα ̓Εγκύκλια inscriptus est, iussitque uti ea cotidie lectitaret:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, IV 4:1)
Quamvis enim agendis causis distringeretur, scribebat tamen exitus occisorum aut relegatorum a Nerone et iam tres libros absolverat subtiles et diligentes et Latinos atque inter sermonem historiamque medios, ac tanto magis reliquos perficere cupiebat, quanto frequentius hi lectitabantur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 5 3:1)
Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum.
아담의 족보는 이러하다. 하느님께서 사람을 창조하시던 날, 하느님과 비슷하게 그를 만드셨다. (불가타 성경, 창세기, 5장1)
Dixit autem Dominus ad Moysen: " Scribe hoc ob monumentum in libro et trade auribus Iosue; delebo enim memoriam Amalec sub caelo ".
주님께서 모세에게 말씀하셨다. “이 일을 기념하여 책에 기록해 두어라. 그리고 내가 아말렉에 대한 기억을 하늘 아래에서 완전히 없애 버리겠다는 것을 여호수아에게 똑똑히 일러 주어라.” (불가타 성경, 탈출기, 17장14)
aut, si non facis, dele me de libro tuo, quem scripsisti ".
그러나 이제 그들의 죄를 부디 용서해 주시기 바랍니다. 그렇게 하시지 않으려거든, 당신께서 기록하신 책에서 제발 저를 지워 주십시오.” (불가타 성경, 탈출기, 32장32)
Cui respondit Dominus: " Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo.
주님께서 모세에게 말씀하셨다. “나는 나에게 죄지은 자만 내 책에서 지운다. (불가타 성경, 탈출기, 32장33)
Unde dicitur in libro bellorum Domini: " Vaheb in Supha et torrentes Arnon.
그러므로 ‘주님의 전쟁기’에도 이렇게 쓰여 있다. “수파의 와헵과 그 개천들, 아르논과 (불가타 성경, 민수기, 21장14)
et consumet eum in perditionem ex omnibus tribubus Israel, iuxta maledictiones foederis, quae in hoc libro legis scriptae sunt.
주님께서는 그를 이스라엘의 모든 지파에서 떼어 내시어, 이 율법서에 쓰인 계약의 저주대로 그에게 재앙을 내리실 것이다. (불가타 성경, 신명기, 29장20)
" Tollite librum legis istum et ponite eum in latere arcae foederis Domini Dei vestri, ut sit ibi contra te in testimonium.
“이 율법서를 가져다가 주 너희 하느님의 계약 궤 곁에 두어라. 거기에서 이 책이 너희에 대한 증인이 되게 하여라. (불가타 성경, 신명기, 31장26)
Steteruntque sol et luna, donec ulcisceretur se gens de inimicis suis. Nonne scriptum est hoc in libro Iusti? Stetit itaque sol in medio caeli et non festinavit occumbere spatio unius fere diei.
그러자 백성이 원수들에게 복수할 때까지 해가 그대로 서 있고 달이 멈추어 있었다. 이 사실은 야사르의 책에 쓰여 있지 않은가? 해는 거의 온종일 하늘 한가운데에 멈추어서, 지려고 서두르지 않았다. (불가타 성경, 여호수아기, 10장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION