라틴어 문장 검색

' Penus est, ' inquit, ' quod esculentum aut posculentum est, quod ipsius patrisfamilias aut matris familias aut liberum patrisfamilias aut familiae eius, quae circum eum aut liberos eius est et opus non facit, causa paratum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 18:2)
Cum esset Numantia a Scipione capta, inventae sunt matres, quae liberorum suorum tenerent semesa in sinu corpora.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 141:13)
"Matrem, coniugem, liberos eius, nisi quod sine illo sunt, captos esse non sensimus:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 11장 3:5)
Viderint illae matres, quae potentiam liberorum muliebri impotentia exercent, quae, quia feminis honores non licet gerere, per illos ambitiosae sunt, quae patrimonia filiorum et exhauriunt et captant, quae eloquentiam commodando aliis fatigant.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 101:3)
rapi virgines, pueros, divelli liberos a parentum complexu, matres familiarum pati, quae victoribus conlubuissent, fana atque domos spoliari, caedem, incendia fieri, postremo armis, cadaveribus, cruore atque luctu omnia conpleri.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장16)
Age uero, si auaritiae causa mulierem concupissem, quid mihi utilius ad possidendam domum eius fuit quam simultatem inter matrem et filios serere, alienare ab eius animo liberorum caritatem, quo liberius et artius desolatam mulierem solus possiderem?
(아풀레이우스, 변명 91:1)
satis constat exituro uiaticum defuisse, tanta egestate rei familiaris, ut uxore et liberis, quos Romae relinquebat, meritorio cenaculo abditis domum in reliquam partem anni ablocaret utque ex aure matris detractum unionem pignerauerit ad itineris impensas.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 7장 2:1)
Quam ob rem relinquet vir patrem suum et matrem et adhaerebit uxori suae; et erunt in carnem unam.
그러므로 남자는 아버지와 어머니를 떠나 아내와 결합하여, 둘이 한 몸이 된다. (불가타 성경, 창세기, 2장24)
Et vocavit Adam nomen uxoris suae Eva, eo quod mater esset cunctorum viventium.
사람은 자기 아내의 이름을 하와라 하였다. 그가 살아 있는 모든 것의 어머니가 되었기 때문이다. (불가타 성경, 창세기, 3장20)
Erat autem Sarai sterilis nec habebat liberos.
사라이는 임신하지 못하는 몸이어서 자식이 없었다. (불가타 성경, 창세기, 11장30)
Dixitque Abram: "Domine Deus, quid dabis mihi? Ego vadam absque liberis, et heres domus meae erit Damascenus Eliezer ".
그러자 아브람이 아뢰었다. “주 하느님, 저에게 무엇을 주시렵니까? 저는 자식 없이 살아가는 몸, 제 집안의 상속자는 다마스쿠스 사람 엘리에제르가 될 것입니다.” (불가타 성경, 창세기, 15장2)
Alias autem et vere soror mea est, filia patris mei et non filia matris meae, et duxi eam in uxorem.
더구나 그 여자는 정말 나의 누이입니다. 아버지는 같고 어머니가 달라서 내 아내가 되었습니다. (불가타 성경, 창세기, 20장12)
Habitavitque in deserto Pharan; et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti.
그는 파란 광야에서 살았는데, 그의 어머니가 그에게 이집트 땅에서 아내를 얻어 주었다. (불가타 성경, 창세기, 21장21)
Cucurrit itaque puella et nuntiavit in domum matris suae omnia, quae evenerant.
그 소녀는 달려가서 어머니 집 식구들에게 이 일을 알렸다. (불가타 성경, 창세기, 24장28)
Prolatisque vasis argenteis et aureis ac vestibus, dedit ea Rebeccae; res pretiosas dedit fratri eius et matri.
그리고 그 종은 금은 패물과 옷가지를 꺼내어 레베카에게 주고, 또 레베카의 오빠와 어머니에게도 값진 선물을 주었다. (불가타 성경, 창세기, 24장53)

SEARCH

MENU NAVIGATION