라틴어 문장 검색

Dum enim falsas mentis vires mirantur homines et celebrant, veras ejusdem quae esse possint (si debita ei adhibeantur auxilia, atque ipsa rebus morigera sit, nec impotenter rebus insultet) praetereunt et perdunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:8)
minorem, Arsinoen, cuius nomine diu regnasse impotenter Ganymeden docuimus, deducere ex regno statuit, ne qua rursus nova dissensio, prius quam diuturnitate confirmarentur regibus imperia, per homines seditiosos nasceretur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 33:3)
postero cum ad eosdem cruciatus retraheretur gestamine sellae (nam dissolutis membris insistere nequibat), vinclo fasciae, quam pectori detraxerat, in modum laquei ad arcum sellae restricto indidit cervicem et corporis pondere conisa tenuem iam spiritum expressit, clariore exemplo libertina mulier in tanta necessitate alienos ac prope ignotos protegendo, cum ingenui et viri et equites Romani senatoresque intacti tormentis carissima suorum quisque pignorum proderent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 57장4)
quoque magis nullius non boni exempli fautor uideretur, mulieri libertinae octingenta donauit, quod excruciata grauissimis tormentis de scelere patroni reticuisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 16장 4:1)
At tua centenis incumbunt tecta columnis Et libertinas arca flagellat opes, Magnaque Niliacae servit tibi glaeba Syenes, Tondet et innumeros Gallica Parma greges.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XIII2)
ipsum me melior cum peteret Venus, grata detinuit compede Myrtale libertina, fretis acrior Hadriae curvantis Calabros sinus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 335)
tutior at quanto merx est in classe secunda, libertinarum dico - Sallustius in quas non minus insanit quam qui moechatur.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere.27)
protinus ergo, ne quid cupide, ne quid improbe, ne quid impotenter faciat, monendus est puer;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 112:1)
ille qui multa ambitiose concupiit, superbe contempsit, impotenter vicit, insidiose decepit, avare rapuit, prodige effudit, necesse est memoriam suam timeat.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 58:1)
Corporibus nostris impotenter, contumeliose, crudeliter abutetur.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 57:2)
item a praefectis classium Romanarum multa impotenter in socios facta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XLIII Periocha5)

SEARCH

MENU NAVIGATION