라틴어 문장 검색

hac ibi luce ferunt Matutae sacra parenti sceptriferas Servi templa dedisse manus, quae dea sit, quare famulas a limine templi arceat (arcet enim) libaque tosta petat, Bacche, racemiferos hedera redimite capillos, si domus illa tua est, dirige vatis opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권311)
Ergo rite suum Baccho dicemus honorem carminibus patriis lancesque et liba feremus et ductus cornu stabit sacer hircus ad aram pinguiaque in veribus torrebimus exta colurnis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 18:7)
liba deo fiunt, sucis quia dulcibus idem gaudet, et a Baccho mella reperta ferunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권486)
Mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio et ponent cum ea acetabula et phialas, cyathos et crateras ad liba fundenda; panes semper in ea erunt.
제사상 위에는 자주색 천을 펴고, 그 위에 대접, 접시, 잔, 제주 단지들을 놓는다. 늘 차려 놓는 빵도 그 위에 놓아야 한다. (불가타 성경, 민수기, 4장7)
et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae dabit in holocaustum sive in victimam per agnos singulos.
너희는 또 번제물이나 희생 제물을 바칠 때, 어린양 한 마리에 포도주 사분의 일 힌을 제주로 바쳐야 한다. (불가타 성경, 민수기, 15장5)
et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae in oblationem suavissimi odoris Domino.
거기에다 주님을 위한 향기로운 화제물로 포도주 반 힌을 제주로 올려야 한다. (불가타 성경, 민수기, 15장10)
si longe ab oculis congregationis, offeret congregatio vitulum de armento, holocaustum in odorem placabilem Domino et oblationem ac liba eius, ut caeremoniae postulant, hircumque pro peccato.
만일 공동체의 눈에 띄지 않은 채 실수로 저지른 것이면, 온 공동체가 법규에 따라 곡식 제물과 제주를 곁들여, 황소 한 마리를 번제물 곧 주님을 위한 향기로, 또 숫염소 한 마리를 속죄 제물로 바쳐야 한다. (불가타 성경, 민수기, 15장24)
Bacchus etiam et Apollo, paternae cohaeredes lasciviae, non divinae virtutis imperio, sed superstitiosae Veneris praestigio, verterunt in feminas, pueros mentiendo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 25:5)
Adeo ut homo bacchilatra, Bacchum plerumque locali interstitio a se sejungi non ferens, in alienis vasculorum capsulis suum deum diu perendinare non patiatur, sed ut sibi ejusdem dei familiarius assistat divinitas, illum dolio sui ventris includat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 48:2)
Unde idem aethereis nitoribus claritate concertans, et smaragdinis coloribus viriditate contendens, ac plerosque sapores sui saporis majestate praecellens, potationum filios suarum proprietatum dignitatibus irritat sophisticis, ut ipsa Bacchum tanquam ineffabilis divinitatis arcanum ineffabili amore concelebrent.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 48:5)
Qui etiam his animati, ne divinitatis illius aliquid remaneat inexhaustum, usque ad faeces Bacchum deglutiunt, sicque suum deum in tartaream abyssum ventris cogunt inhoneste descendere, et dum sic a speciali ad generalissimum genus potationis deveniunt, superlativum gradum ebrietatis ascendunt.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 48:6)
Haec pestis non solum plebeae vulgaritatis inimicatur hominibus, verum [0462D] etiam praelatorum superciliosas sibi facit inclinare cervices, quibus Bacchi gratiae non sufficiunt, quas in eum gratia naturae diffudit, verum etiam arundineam usurpantes attractionem;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 48:7)
nunc Bacchum et rosarum connubio gloriantem, nunc floris alterius fragrantiam respirantem, nunc hyssopi consortio sibi quoddam privilegium arrogantem;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 48:8)
Pota parumper, ut quasi poculis Bacchi putetur os dare basia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 66:2)
Frangat Lyaei lympha superbiam, Bacchi furorem flumina temperent:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 66:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION