라틴어 문장 검색

tībīcinēs pompam dūcēbant, deinde mīlitēs imāginēs deōrum ferēbant, postrēmō plūrimī agitātōrēs currūs quadriiugōs lentē agēbant.
피리 연주자들이 행렬을 이끌고 있었고, 그 뒤로 병사들이 신상을 나르고, 마지막으로 마부들이 사륜 전차를 천천히 몰고 있었다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Lūdī circēnsēs21)
currū quadriiugō vectus manum dextram identidem tollēbat, turbam spectātōrum salutāns.
사륜 마차를 탄 그는 오른손을 종종 들어올리며, 구경꾼 군중에게 인사하고 있었다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Caesaris triumphī36)
'Quadrigae' semper, etsi multiiugae non sunt, multitudinis tamen numero tenentur, quoniam quattuor simul equi iuncti 'quadrigae,' quasi ' quadriiugae,' vocantur, neque debet prorsus appellatio equorum plurium includi in singularis numeri unitatem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 12:2)
Coponio, Liburnicae atque Achaicae classi Scribonius Libo et M.
(카이사르, 내란기, 3권 5:8)
exim missae liburnicae advehiturque propere Sosianus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 14장6)
occiso centurione ac militibus, qui ad tradendam disciplinam inmixti manipulis exemplum et rectores habebantur, tris liburnicas adactis per vim gubernatoribus ascendere;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 28장 2:1)
vocatis principibus insulae consilium aperit, et contra dicere ausos, Claudium Pyrrichum trierarchum Liburnicarum ibi navium, Quintium Certum equitem Romanum, interfici iubet:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 16장4)
ac forte pluris transgressos completis Liburnicis per promptissimos gladiatorum Macer adgreditur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 35장2)
Bassus honorata custodia Liburnicis navibus Atriam pervectus a praefecto alae Vibennio Rufino, praesidium illic agitante, vincitur, sed exoluta statim vincula interventu Hormi Caesaris liberti:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 12장10)
forte oblatos trium Liburnicarum milites, ignaros et insontis, trucidant;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 14장3)
Digresso Valente trepidos, qui Ariminum tenebant, Cornelius Fuscus, admoto exercitu et missis per proxima litorum Liburnicis, terra marique circumvenit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 42장1)
ibi eum missae a Paulino Liburnicae oppressere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 43장6)
classi quoque faces intulit, vacuo mari eludens, quia lectissimas Liburnicarum omnemque militem Mucianus Byzantium adegerat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 47장7)
effectisque raptim Liburnicis adsequitur Anicetum in ostio fluminis Chobi, tutum sub Sedochezorum regis auxilio, quem pecunia donisque ad societatem perpulerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 48장3)
sex Liburnicae inter primum tumultum evasere, in quis praefectus classis Apollinaris;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 77장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION