라틴어 문장 검색

rustica, quae non dissimilis villaticae per aucupem decipitur, eaque plurima est in insula, quam nautae in Ligustico mari sitam producto nomine alitis Gallinariam vocitaverunt:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 2:2)
ut scarus, qui totius Asiae Graeciaeque litoribus Sicilia tenus frequentissimus exit, nunquam in Ligusticum, nec per Gallias enavit ad Hibericum mare.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 9:4)
"nam si procubuit qui saxa Ligustica portat axis et eversum fudit super agmina montem, quid superest de corporibus?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III103)
Atilius Ligusticum sinum, Pomponius Gallicum obsedit, Torquatus Balearicum, Tiberius Nero Gaditanum fretum, qua primum maris nostri limen aperitur;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PIRATICUM 9:2)
(nam et crocum in Ci)licia apud Corycum nasci Sallustius (meminit.)
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 5610)
Corycos enim civitas est Ciliciae, in qua antrum illud famosum est, paene ab omnibus celebratum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1272)
'Corycium' autem Cilica, a monte et civitate Ciliciae Coryco.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 12712)
vides Virtutis templum vides Honoris a M. Marcello renovatum, quod multis ante annis erat bello Ligustico a Q. Maxumo dedicatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 61:1)
qui spem saepe transitionis praebendo neque umquam non decedendo novissime Corycum se contulit et clauso portu se tenere coepit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 13 4:2)
ulvosum Lambrum caerulum Adduam, velocem Athesim pigrum Mincium, qui Ligusticis Euganeisque montibus oriebantur, paulum per ostia adversa subvectus in suis etiam gurgitibus inspexi;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 4:1)
(110)super haec fragorem alumno Padus atque civitatum dat amor Ligusticarum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 5:34)
coracesium eo tempore Antiochus operibus oppugnabat, Zephyrio et Solis et Aphrodisiade et Coryco et superato Anemurio - promunturium id quoque Ciliciae est - Selinunte recepto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 255:1)
deinde, ut lenita paulum vis venti est, ad Corycum portum, qui super Cissuntem est, conati sunt traicere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 489:2)
Antiochus post navalem ad Corycum pugnam cum totam hiemem liberam in apparatus terrestres maritimosque habuisset, classi maxume reparandae, ne tota maris possessione pelleretur, intentus fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 81:1)
ibi noctem unam morati postero die Corycum promunturium tenuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 139:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION