라틴어 문장 검색

respondeo igitur ad hunc uestrum locum non minus insulse quam absurde commentum, me hasce nugas marinas et quiscilias litoralis neque pretio neque gratis quaesisse.
(아풀레이우스, 변명 32:8)
neque ulla vota litoralibus diis sibi esse facta, cum veniret a mari novissimo hunc ad usque limpidum lacum.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 46)
" Alteris denuo literis, eadem de re, ad Washingtonium missis, colloquium perlongum eum inter et Patersonium, praefecti apud exercitum Anglicum tunc temporis vice fungentem, habitum, in quo Patersonius, " curatores de pace transigenda auctoritate magna donatos esse dixit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.24)
Nunc eadem replicare perlongum est et, si cui placet, de illo potest haurire fonticulo.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 16:2)
sane et 'litoreis' et 'litoralibus' dicitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 438)
unde 'actaeo' litorali debemus accipere - ut "at procul in sola secretae Troades acta" - , non Atheniensi, licet Athenae primo Actis dictae sint.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 244)
quidam volunt *̓αττικη`ν primo vocitatam *̓ακτικη`ν, quia sit litoralis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 4627)
eas diligentissime Philogenes, libertus tuus, curavit perlonga et non satis tuta via perferendas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 20 15:3)
Augmentum gradus maris, exempli gratia, condiciones potest creare extremae gravitatis si pensitatur quartam partem gentium orbis prope mare vivere vel in vicinia maris atque maiorem megalopolium partem in regionibus locari litoralibus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 35:7)
Quibusdam litoralibus locis magnae sollicitudini est quod oecosystemata, mangroviis constituta, defecerunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 52:4)
Oblivisceris quod rogans eque contrario, si quid iniungas, ex asse meministi, repetere perlongum est de cito reditu quae tu tuique promiseritis mihi meisque, quorum omnium non sunt vel minima completa.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Lucontio suo Salutem. 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION