라틴어 문장 검색

Holocausta quoque offerunt Domino per singulos dies, mane et vespere, et thymiama aromatum, et proponuntur panes in mensa mundissima. Estque apud nos candelabrum aureum et lucernae eius, ut accendantur semper ad vesperam; nos quippe custodimus praecepta Domini Dei nostri, quem vos reliquistis.
그들은 날마다 아침저녁으로 주님께 번제물을 살라 바치고 향기로운 향을 피우며, 정결한 상 위에 빵을 차려 놓는다. 금 등잔대에는 저녁마다 등불을 켜 놓는다. 우리는 이렇게 주 우리 하느님의 명령을 지키지만, 너희는 그분을 저버렸다. (불가타 성경, 역대기 하권, 13장11)
Praecepitque servis suis medicis, ut aromatibus condirent patrem.
그런 다음 요셉이 자기 시의들에게 아버지의 몸을 방부 처리하도록 명령하자, 시의들이 이스라엘의 몸을 방부 처리하였다. (불가타 성경, 창세기, 50장2)
mortuus est, expletis centum decem vitae suae annis. Et conditus aromatibus repositus est in loculo in Aegypto.
요셉이 백열 살에 죽자, 사람들이 그의 몸을 방부 처리하고 관에 넣어 이집트에 모셨다. (불가타 성경, 창세기, 50장26)
Facies et lucernas septem et pones eas super candelabrum, ut luceant in locum ex adverso.
그리고 등잔 일곱 개를 만들어 앞쪽을 밝게 비추도록 등잔대 위에 올려놓아라. (불가타 성경, 탈출기, 25장37)
Praecipe filiis Israel, ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum piloque contusum, ut ardeat lucerna semper
“그리고 너는 이스라엘 자손들에게 명령하여, 등잔에 쓸 기름, 곧 올리브를 찧어서 짠 순수한 기름을 가져다가, 등불이 끊임없이 타오르게 하여라. (불가타 성경, 탈출기, 27장20)
Et adolebit incensum super eo Aaron suave fragrans mane. Quando componet lucernas, incendet illud;
아론은 그 제단 위에다 향기로운 향을 피우는데, 아침마다 등을 손질할 때 피워야 하고, (불가타 성경, 탈출기, 30장7)
Dixitque Dominus ad Moysen: " Sume tibi aromata, stacten et onycha, galbanum boni odoris et tus lucidissimum; aequalis ponderis erunt omnia.
주님께서 모세에게 말씀하셨다. “너는 향료들, 곧 소합향과 나감향과 풍자향을 장만하여, 이 향료들과 순수한 유향을 섞는데, 각각 같은 분량으로 하여라. (불가타 성경, 탈출기, 30장34)
oleum unctionis et thymiama aromatum in sanctuario: omnia, quae praecepi tibi, facient ".
성별 기름과 성소에서 쓸 향기로운 향을, 내가 너에게 명령한 대로 다 만들 것이다.” (불가타 성경, 탈출기, 31장11)
et oleum ad luminaria concinnanda et aromata, ut conficiatur unguentum et thymiama suavissimum,
등잔 기름, 성별 기름과 향기로운 향에 넣을 향료, (불가타 성경, 탈출기, 35장8)
candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas et oleum ad nutrimenta luminarium;
불을 켤 등잔대와 거기에 딸린 기물들, 등잔과 등잔 기름, (불가타 성경, 탈출기, 35장14)
altare thymiamatis et vectes et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus; velum ad ostium habitaculi;
분향 제단과 그 채, 성별 기름, 향기로운 향, 어귀 곧 성막 어귀의 막, (불가타 성경, 탈출기, 35장15)
aromataque et oleum ad luminaria concinnanda et ad praeparandum unguentum ac thymiama odoris suavissimi componendum.
향료와 등잔 기름, 성별 기름과 향기로운 향에 넣을 향료를 가져왔다. (불가타 성경, 탈출기, 35장28)
Fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis et vasa, ubi emuncta condantur, de auro mundissimo.
그리고 등잔 일곱 개와 불똥 가위와 불똥 접시를 순금으로 만들었는데, (불가타 성경, 탈출기, 37장23)
Composuit et oleum ad sanctificationis unguentum et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii.
그는 향을 만드는 법에 따라 거룩한 성별 기름과 향기롭고 순수한 향을 만들었다. (불가타 성경, 탈출기, 37장29)
candelabrum ex auro puro, lucernas in ordine earum et utensilia earum cum oleo candelabri,
순금 등잔대와 거기에 차례로 얹어 놓을 등잔들, 그리고 거기에 딸린 모든 기물, 등잔 기름, (불가타 성경, 탈출기, 39장37)

SEARCH

MENU NAVIGATION