라틴어 문장 검색

quin Taenarii vincula ferri rupisse canem fama et nostris errare locis, mugisse solum, vaga per lucos simulacra virum * * maiora viris, bis Cadmeum nive discussa tremuisse nemus, bis turbatam sanguine Dircen, nocte silenti Amphionios ululasse canes.
(세네카, 오이디푸스 2:45)
et quibus ille modis divom metus insinuarit pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur fana lacus lucos aras simulacraque divom.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 2:5)
Vox quoque per lucos volgo exaudita silentis ingens et simulacra modis pallentia miris visa sub obscurum noctis, pecudesque locutae, infandum!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 16:5)
nam cum aliquando huius fontis lucus fortuito arsisset incendio et vellent incolae exinde transferre simulacra deorum, subito reviruit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 8002)
Quin potius haec facietis eis: aras eorum subvertite et confringite lapides et palos lucosque succidite et sculptilia comburite;
오히려 너희는 그들에게 이렇게 해야 한다. 그들의 제단들을 허물어뜨리고 그들의 기념 기둥들을 부수며, 그들의 아세라 목상들을 찍어 버리고 그들의 우상들을 불에 태워 버려야 한다. (불가타 성경, 신명기, 7장5)
Insuper et Maacham matrem suam amovit, ne esset domina, eo quod fecisset abominationem Aserae; confregitque Asa simulacrum turpissimum et combussit in torrente Cedron.
그는 자기 할머니 마아카마저 아세라를 위하여 역겨운 상을 만들었기 때문에, 모후의 자리에서 물러나게 하였다. 아사는 역겨운 상을 잘라 내어 ‘키드론 골짜기’에서 불살라 버렸다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 15장13)
Sed et Maacham matrem Asa rex amovit, ne esset domina, eo quod fecisset simulacrum Aserae; quod contrivit Asa et in frusta comminuens combussit in torrente Cedron.
아사 임금은 자기 어머니 마아카마저 아세라를 위하여 역겨운 상을 만들었기 때문에, 모후 자리에서 물러나게 하였다. 그는 그 역겨운 상을 잘라 내고 조각내어 ‘키드론 골짜기’에서 불살라 버렸다. (불가타 성경, 역대기 하권, 15장16)
Itaque ingressus est omnis populus domum Baal et destruxerunt eam et altaria ac simulacra illius confregerunt; Matthan quoque sacerdotem Baal interfecerunt ante aras.
그 뒤에 온 백성이 바알 신전에 몰려가 그것을 허물고, 바알 제단들과 그 상들을 부수었다. 그들은 또 바알의 사제 마탄을 제단 앞에서 죽였다. (불가타 성경, 역대기 하권, 23장17)
sed ambulavit in viis regum Israel. Insuper et simulacra fudit Baalim.
이스라엘 임금들의 길을 따라 걸으며, 바알들을 위하여 신상을 부어 만들기까지 하였다. (불가타 성경, 역대기 하권, 28장2)
Et destruxit omnes fines eorum et lucos eorum excidit, et datum ei erat omnes deos terrae exterminare, ut ipsi soli Nabuchodonosor servirent omnes gentes, et omnes linguae et omnes tribus eorum invocarent eum deum.
홀로페르네스는 그들의 모든 신전을 부수고 그들의 신성한 수풀들을 베어 버렸다. 그는 세상의 신들을 모두 없애 버리라는 임무를 받았던 것이다. 그리하여 모든 민족들이 네부카드네자르만 섬기고, 말이 다른 종족들과 부족들이 모두 그를 신으로 받들어 부르게 하려는 것이었다. (불가타 성경, 유딧기, 3장8)
Confundantur omnes, qui adorant sculptilia et qui gloriantur in simulacris suis Adorate eum, omnes angeli eius.
우상을 섬기는 자들은 누구나 부끄러워하리라, 헛것으로 으쓱대는 자들은 누구나. 모든 신들이 그분께 경배하네. (불가타 성경, 시편, 97장7)
Simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum.
저들의 우상들은 은과 금 사람 손의 작품이라네. (불가타 성경, 시편, 115장4)
Simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum.
민족들의 우상들은 은과 금 사람의 손이 만들어 낸 것들. (불가타 성경, 시편, 135장15)
In die illa proiciet homo idola sua argentea et simulacra sua aurea, quae fecerat sibi, ut adoraret, ad talpas et vespertiliones.
그날에 인간들은 자기들이 경배하려고 만든 은 우상들과 금 우상들을 두더지와 박쥐들에게 던져 버리리니 (불가타 성경, 이사야서, 2장20)
Cumque haec fuissent rite celebrata, egressus est omnis Israel, qui inventus fuerat in urbibus Iudae, et fregerunt simulacra succideruntque palos, demoliti sunt excelsa et altaria destruxerunt non solum de universo Iuda et Beniamin, sed et de Ephraim quoque et Manasse, donec penitus everterent. Reversique sunt omnes filii Israel in possessiones et civitates suas.
이 모든 일이 끝나자 거기에 있던 온 이스라엘이 유다의 성읍들로 나가, 기념 기둥들을 부수고 아세라 목상들을 토막 내었으며, 온 유다와 벤야민과 에프라임과 므나쎄에서 산당들과 제단들을 무너뜨려 모조리 없애 버렸다. 그런 다음에 이스라엘 자손들은 모두 저마다 자기 소유지가 있는 성읍으로 돌아갔다. (불가타 성경, 역대기 하권, 31장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION