라틴어 문장 검색

Et possedi lumbare iuxta verbum Domini et posui circa lumbos meos.
그래서 주님의 분부대로 나는 띠를 사서 허리에 둘렀다. (불가타 성경, 예레미야서, 13장2)
" Tolle lumbare, quod possedisti, quod est circa lumbos tuos, et surgens vade ad Euphraten et absconde ibi illud in foramine petrae ".
“네가 사서 허리에 두른 띠를 가지고 일어나 유프라테스 강으로 가거라. 그리고 거기 바위 틈새에 띠를 숨겨 두어라.” (불가타 성경, 예레미야서, 13장4)
Et factum est, post dies plurimos dixit Dominus ad me: " Surge, vade ad Euphraten et tolle inde lumbare, quod praecepi tibi, ut absconderes ibi ".
여러 날이 지난 뒤에 주님께서 나에게 말씀하셨다. “일어나 유프라테스 강으로 가서, 내가 너더러 거기 숨겨 두라고 명령한 띠를 가져오너라.” (불가타 성경, 예레미야서, 13장6)
populus iste pessimus ?qui nolunt audire verba mea et ambulant in pravitate cordis sui abieruntque post deos alienos, ut servirent eis et adorarent eos ?erit sicut lumbare istud, quod nulli usui aptum est.
이 사악한 백성이 내 말을 듣기를 마다하고, 제 고집스러운 마음에 따라 다른 신들을 좇아 다니며 그것들을 섬기고 예배하였으니, 아무짝에도 쓸모없는 이 띠처럼 되고 말 것이다. (불가타 성경, 예레미야서, 13장10)
Sicut enim adhaeret lumbare ad lumbos viri, sic agglutinavi mihi omnem domum Israel et omnem domum Iudae, dicit Dominus, ut esset mihi in populum et in nomen et in laudem et in gloriam, et non audierunt.
이 띠가 사람의 허리에 붙어 있듯이 내가 온 이스라엘 집안과 온 유다 집안을 나에게 붙어 있게 한 것은 ─ 주님의 말씀이다. ─ 그들이 내 백성이 되어 명성과 칭송과 영광을 얻게 하려고 한 것이다. 그러나 그들은 순종하지 않았다.” (불가타 성경, 예레미야서, 13장11)
Paenulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer, et libros, maxime autem membranas.
올 때, 내가 트로아스에 있는 카르포스의 집에 두고 온 외투와 책들, 특히 양피지 책들을 가져오십시오. (불가타 성경, 티모테오에게 보낸 둘째 서간, 4장13)
Et abii ad Euphraten et fodi et tuli lumbare de loco, ubi absconderam illud; et ecce, computruerat lumbare, ita ut nulli usui aptum esset.
그래서 유프라테스 강으로 가 흙을 헤치고, 숨겨 둔 곳에서 띠를 꺼냈다. 그런데 그 띠가 썩어서 아무짝에도 쓸모없게 되었다. (불가타 성경, 예레미야서, 13장7)
quantum humilitatis putamus eloquentiae attulisse paenulas istas, quibus adstricti et velut inclusi cum iudicibus fabulamur?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 39장 1:2)
saepe depictas gemmatasque indutus paenulas, manuleatus et armillatus in publicum processit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 52장 1:2)
sed reuocato rursus impetu aliquid secretioris latebrae ad colligendum animum desiderauit, et offerente Phaonte liberto suburbanum suum inter Salariam et Nomentanam uiam circa quartum miliarium, ut erat nudo pede atque tunicatus, paenulam obsoleti coloris superinduit adopertoque capite et ante faciem optento sudario equum inscendit, quattuor solis comitantibus, inter quos et Sporus erat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 48장 1:1)
dein diuolsa sentibus paenula traiectos surculos rasit, atque ita quadripes per angustias effossae cauernae receptus in proximam cellam decubuit super lectum modica culcita, uetere pallio strato, instructum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 48장 4:1)
semianimisque adhuc irrumpenti centurioni et paenula ad uulnus adposita in auxilium se uenisse simulanti non aliud respondit quam:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 49장 4:1)
A Gaio Caesare < . . . . . . in locum Gaetu>lici substitutus, postridie quam ad legiones uenit, sollemni forte spectaculo plaudentes inhibuit data tessera, ut manus paenula[s] continerent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 6장 2:1)
Bonosus, inquam, - quia secundum prophetam omnis diaboli virtus in lumbo est - trans Euphraten tulit lumbare suum ibi illud in foramine petrae abscondens et postea scissum repperiens cecinit:
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 3:7)
"scilicet hoc fuerat, propter quod saepe relicta coniuge per montem adversum gelidasque cucurri Esquilias, fremeret saeva cum grandine vernus Iuppiter et multo stillaret paenula nimbo."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V39)

SEARCH

MENU NAVIGATION