라틴어 문장 검색

Moses nempe Deum spinifero in rubo vidit conspicuo lumine flammeum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae9)
tum flammea torquens lumina cunctantem et quaerentem dicere plura reppulit et geminos erexit crinibus anguis verberaque insonuit rabidoque haec addidit ore:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 20:3)
"nee auri tamen splendor flammeus oculos ipsius exire potuit, sed quam procul semotus et domum celeri gradu pervectus videbat tamen decora illa monetae lumina et opulentam praedam iam tenebat animo, miroque mentis salo et cogitationum dissensione misellus in diversas sententias carpebatur ae distrahebatur:"
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:21)
Omnia qui magni dispexit lumina mundi, qui stellarum ortus comperit atque obitus, flammeus ut rapidi solis nitor obscuretur, ut cedant certis sidera temporibus, ut Triviam furtim sub Latmia saxa relegans dulcis amor gyro devocet aerio, idem me ille Conon caelesti in lumine vidit e Bereniceo vertice caesariem fulgentem clare, quam cunctis illa deorum levia protendens bracchia pollicita est, qua rex tempestate novo auctus hymenaeo vastatum finis iuerat Assyrios, dulcia nocturnae portans vestigia rixae quam de virgineis gesserat exuviis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 661)
"sed dirae sortis iam urget taeter effectus, iam feralium nuptiarum miserrimae virgini choragium struitur, iam taedae lumen atrae fuliginis cinere marcescit, et sonus tibiae zygiae mutatur in querulum Lydii modum, cantusque laetus hymenaei lugubri finitur ululatu, et puella nuptura deterget lacrimas ipso suo flammeo."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:41)
Eiecitque hominem et collocavit ad orientem paradisi Eden cherubim et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitae.
이렇게 사람을 내쫓으신 다음, 에덴 동산 동쪽에 커룹들과 번쩍이는 불 칼을 세워, 생명나무에 이르는 길을 지키게 하셨다. (불가타 성경, 창세기, 3장24)
At ille invocavit Dominum dicens: " Domine Deus, memento mei! Et redde mihi tantum hac vice fortitudinem pristinam, Deus, ut ulciscar me de Philisthim saltem pro uno duorum luminum meorum! ".
그때에 삼손이 주님께 부르짖었다. “주 하느님, 저를 기억해 주십시오. 이번 한 번만 저에게 다시 힘을 주십시오. 하느님, 이 한 번으로 필리스티아인들에게 저의 두 눈에 대한 복수를 하게 해 주십시오.” (불가타 성경, 판관기, 16장28)
" Vae mihi, fili, quia te dimisi ire, lumen oculorum meorum! ".
“아이고 얘야, 내가 어쩌자고 너를 떠나보냈단 말이냐? 내 눈에 빛인 너를!” (불가타 성경, 토빗기, 10장5)
Asperge fel piscis in oculis eius; et detrahet medicamentum et decoriabit albugines de oculis eius. Et respiciet pater tuus et videbit lumen ".
물고기 쓸개를 저분 눈에 발라 드리시오. 그 약은 눈의 하얀 막이 오그라들다가 벗겨지게 할 것이오. 그러면 그대의 아버지께서 시력을 되찾아 빛을 보게 될 것이오.” (불가타 성경, 토빗기, 11장8)
et missus est Raphael angelus sanare duos, Thobin desquamare ab albuginibus oculorum eius, ut videret oculis lumen Dei, et Saram filiam Raguel dare Thobiae filio Thobis uxorem, et colligare Asmodeum daemonium nequissimum, quoniam Thobiae contigit possidere eam prae omnibus, qui volebant accipere eam. In illo tempore reversus est Thobi de atrio in domum suam; et Sara filia Raguel descendit et ipsa de loco superiori.
그래서 라파엘이 두 사람을 고쳐 주도록 파견되었다. 곧 토빗에게는 그의 눈에서 하얀 막을 벗겨 그 눈으로 하느님의 빛을 보게 해 주는 것이고, 라구엘의 딸 사라에게는 토빗의 아들 토비야의 아내가 되게 해 주고 또 아스모대오스라는 악귀를 내쫓아 주는 것이었다. 사라를 아내로 맞아들이고 싶어 하는 그 누구보다도 토비야가 사라를 차지할 자격을 갖추고 있었던 것이다. 바로 그때에 토빗이 마당에서 집으로 들어가고, 라구엘의 딸 사라도 위층 방에서 내려갔다. (불가타 성경, 토빗기, 3장17)
et lacrimatus est et dixit ei: " Video te, fili, lumen oculorum meorum! ". Et dixit: " Benedictus Deus, et benedictum nomen illius magnum, et benedicti omnes sancti angeli eius in omnia saecula,
울면서 "얘야, 네가 보이는구나, 내 눈에 빛인 네가!" 하였다. 그리고 이렇게 말하였다. "하느님께서는 찬미받으소서. 그분의 위대한 이름은 찬미받으소서. 그분의 거룩한 천사들 모두 찬미받으소서. 그분의 위대한 이름 언제나 우리 위에 머무르소서. 그분의 천사들 모두 영원히 찬미받으소서. (불가타 성경, 토빗기, 11장14)
Et concurrerunt omnes a minimo usque ad magnum, quoniam mirum erat eis illam reversam esse. Et aperuerunt portam et receperunt eas et accendentes ignem ad lumen congyraverunt eam.
유딧이 돌아왔다는 것이 너무나 뜻밖이어서 아이에서 어른까지 모두 달려왔다. 그들은 성문을 열고 유딧과 그의 여종을 맞아들였다. 그리고 불을 피워 밝게 하고서는 그 여자들을 둘러쌌다. (불가타 성경, 유딧기, 13장13)
Dies ille vertatur in tenebras; non requirat eum Deus desuper, et non illustretur lumine.
그날은 차라리 암흑이 되어 버려 위에서 하느님께서 찾지 않으시고 빛이 밝혀 주지도 말았으면. (불가타 성경, 욥기, 3장4)
Decernes rem, et veniet tibi, et in viis tuis splendebit lumen.
자네가 일을 결정하면 이루어지고 자네의 길에 광명이 비칠 것이네. (불가타 성경, 욥기, 22장28)
Ipsi fuerunt rebelles lumini, nescierunt vias eius nec morati sunt in semitis eius.
이들은 빛의 적이 된 자들, 광명의 길에 익숙하지도 않고 그 행로에 머무르지도 않는다네. (불가타 성경, 욥기, 24장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION