라틴어 문장 검색

Fulgur proicitur a nube, et nubes spargunt lumen suum;
그분께서는 먹구름을 물기로 가득 채우시고 번개 구름에서 빛을 흩으십니다. (불가타 성경, 욥기, 37장11)
Non illud voces servolorum, non maris murmur, non tempestatum motus non fulgurum lumen, ac ne diem quidem sentit, nisi fenestris apertis.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 22:2)
Nec mirum quoniam tanto fulgore decoris Preminet ut Stellas preditet fulgure, lumen Lumine multiplicans et lucem luce, nec ipsi Lumen adoptiuum largiri censet Olimpo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:2)
suppeditatur enim confestim lumine lumen et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 7:5)
"collata rubori pallida blatta latet depressaque lumine vultus nigrescunt vincto bacarum fulgura collo."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 31)
Hec igitur uicina Deo uix sustinet eius Immortale iubar, ius magestatis inundans, Expectat lumen, sed eam deffendit ab isto Fulgure planicies speculi, quam uisibus offert Illa suis, lucem speculo mediante retardans.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 8:2)
Quisquis sollicita mundum ratione secutus semina rimatur rerum, quo luna laborat defectu, quae causa iubet pallescere solem, unde rubescentes ferali crine cometae, unde fluant venti, trepidae quis viscera terrae concutiat motus, quis fulgura ducat hiatus, unde tonent nubes, quo lumine floreat arcus, hoc mihi quaerenti, si quid deprendere veri mens valet, expediat.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete1)
quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt, lumina, pendentes lychni claraeque coruscis fulguribus pingues multa caligine taedae consimili properant ratione, ardore ministro, suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant, instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 10:5)
at quae sunt solida primordia simplicitate, cum per inane meant vacuum nec res remoratur ulla foris atque ipsa suis e partibus unum, unum, in quem coepere, locum conixa feruntur, debent ni mirum praecellere mobilitate et multo citius ferri quam lumina solis multiplexque loci spatium transcurrere eodem tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 4:7)
Extenditque Moyses virgam in caelum, et Dominus dedit tonitrua et grandinem ac discurrentia fulgura super terram; pluitque Dominus grandinem super terram Aegypti.
모세가 지팡이를 하늘로 뻗자, 주님께서 우레와 함께 우박을 내리셨다. 번갯불이 땅으로 떨어졌다. 주님께서 이집트 땅에 우박을 쏟으셨다. (불가타 성경, 탈출기, 9장23)
Iamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat; et ecce coeperunt audiri tonitrua ac micare fulgura et nubes densissima operire montem, clangorque bucinae vehementius perstrepebat; et timuit populus, qui erat in castris.
셋째 날 아침, 우렛소리와 함께 번개가 치고 짙은 구름이 산을 덮은 가운데 뿔 나팔 소리가 크게 울려 퍼지자, 진영에 있던 백성이 모두 떨었다. (불가타 성경, 탈출기, 19장16)
Si acuero ut fulgur gladium meum, et arripuerit iudicium manus mea, reddam ultionem hostibus meis et his, qui oderunt me, retribuam.
내가 번뜩이는 칼을 갈아 내 손으로 재판을 주관할 때 나의 적대자들에게 복수하고 나를 미워하는 자들에게 되갚으리라. (불가타 성경, 신명기, 32장41)
At ille invocavit Dominum dicens: " Domine Deus, memento mei! Et redde mihi tantum hac vice fortitudinem pristinam, Deus, ut ulciscar me de Philisthim saltem pro uno duorum luminum meorum! ".
그때에 삼손이 주님께 부르짖었다. “주 하느님, 저를 기억해 주십시오. 이번 한 번만 저에게 다시 힘을 주십시오. 하느님, 이 한 번으로 필리스티아인들에게 저의 두 눈에 대한 복수를 하게 해 주십시오.” (불가타 성경, 판관기, 16장28)
et missus est Raphael angelus sanare duos, Thobin desquamare ab albuginibus oculorum eius, ut videret oculis lumen Dei, et Saram filiam Raguel dare Thobiae filio Thobis uxorem, et colligare Asmodeum daemonium nequissimum, quoniam Thobiae contigit possidere eam prae omnibus, qui volebant accipere eam. In illo tempore reversus est Thobi de atrio in domum suam; et Sara filia Raguel descendit et ipsa de loco superiori.
그래서 라파엘이 두 사람을 고쳐 주도록 파견되었다. 곧 토빗에게는 그의 눈에서 하얀 막을 벗겨 그 눈으로 하느님의 빛을 보게 해 주는 것이고, 라구엘의 딸 사라에게는 토빗의 아들 토비야의 아내가 되게 해 주고 또 아스모대오스라는 악귀를 내쫓아 주는 것이었다. 사라를 아내로 맞아들이고 싶어 하는 그 누구보다도 토비야가 사라를 차지할 자격을 갖추고 있었던 것이다. 바로 그때에 토빗이 마당에서 집으로 들어가고, 라구엘의 딸 사라도 위층 방에서 내려갔다. (불가타 성경, 토빗기, 3장17)
" Vae mihi, fili, quia te dimisi ire, lumen oculorum meorum! ".
“아이고 얘야, 내가 어쩌자고 너를 떠나보냈단 말이냐? 내 눈에 빛인 너를!” (불가타 성경, 토빗기, 10장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION