라틴어 문장 검색

ex eo, quem circulum luna terdecies in XII mensibus percurrit, eum sol eisdem mensibus semel permetitur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장21)
Sed anguli illi (per ea quae in praecedente Propositione exposuimus) sunt motus Nodorum, quo tempore Luna in circulo arcum PM, in Ellipsi arcum pm percurrit:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 5:11)
& summa omnium quo tempore Luna circulum describit est area circuli totius.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 55:11)
circulus ut patuit Lunae, secuere meatus diversos:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:141)
nam primus circulus a terra Lunae est, secundus Mercurii, tertius Veneris, quartus Solis, quintus Martis, sextus Iovis, Saturni ultimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 338)
luna enim solis circulum sequitur, licet ipsa inferior sit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4252)
ergo tacita luna est, cuius circulus, terrae vicinus inmobili, minus sonat aliorum comparatione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2558)
namque luna de septem astris circulum proximum terrae in cursibus minimum pervagatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 2장12)
Huius numeri cubum Pythagoras vim habere lunaris circuli dixit, quod et luna orbem suum lustret septem et viginti diebus et numerus ternio, qui τρια`σ Graece dicitur, efficiat in cubo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XX 7:1)
& summa omnium huic aequalium arearum, quo tempore Luna circulum describit, est rectangulum sub circumferentia tota & radio circuli;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 55:13)
dein Luna pergente ab n ad q, linea PD cadet extra circulum, & aream nqe ad circuli tangentem qe terminatam describet;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 55:8)
est ad vim qua Luna in circulo circa Terram quiescentem tempore suo periodico revolvi posset, ut 3IT ad Radium circuli multiplicatum per numerum 178,725, sive ut IT ad Radium multiplicatum per 59,575.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 50:13)
Licet enim luna in media lunatione non transeat nisi medietatem circuli sui, tamen motus augis ex opposito occurrens sibi complet aliam circuli medietatem.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:12)
Nam si Luna uniformi cum motu perambulet semicirculum QAq, summa omnium arearum PDdM, quo tempore Luna pergit à Q ad M, erit area QMdE quae ad circuli tangentem QE terminatur;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 55:6)
(7) Item, de hoc quod dicit, quod luna in Leone existente vestimenta nova ne induas, difficile est valde causam invenire ex caelesti circulo, et si huiusmodi conclusiones essent scibiles, essent ad haec principia ex quibus via syllogistica concluderentur, ordinata.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION