라틴어 문장 검색

torquetur pace futura nec recipit somnos et saepe cubilibus amens excutitur poenamque luit formidine poenae.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:67)
Latiaris, ut rettuli, praecipuus olim circumveniendi Titii Sabini et tunc luendae poenae primus fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 4장2)
Sic lenito principis metu et luce orta itur ad Agrippinam ut nosceret obiecta dissolveretque vel poenas lueret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 21장1)
nam hic ad rapiendam Proserpinam ierat cum Pirithoo et illic retentus luit poenas, ut sedet aeternumque sedebit infelix Theseus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1223)
quinam Tantalidarum internecioni modus paretur, aut quaenam umquam ob mortem Myrtili poenis luendis dabitur satias supplici?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 91:7)
itaque mei peccati luo poenas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 9 4:1)
Solent mendaces luere poenas malefici.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ovis, canis, et lupus.1)
"Omnia praecepi atque animo mecum ante peregi" nec recuso, si ita casus attulerit, luere poenas ob honestissimum factum, dum flagitiosissimum ulciscor.'
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 12:2)
Hac lue celestis regni proscriptus ab aula, Delictum luit exilio penaque reatum Angelus, a propria deiectus sede, tumore Fractus, deiectus fastu, liuore solutus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:22)
quia tamen non, ut hominum vultus, ita locorum facies mutantur, obversabaturque maris illius et litorum gravis aspectus (et erant qui crederent sonitum tubae collibus circum editis planctusque tumulo matris audiri), Neapolim concessit litterasque ad senatum misit quarum summa erat repertum cum ferro percussorem Agerinum, ex intimis Agrippinae libertis, et luisse eam poenas conscientia quasi scelus paravisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 10장6)
cui qui non parebit, ipse se fugiet ac naturam hominis aspernatus hoc ipso luet maximas poenas, etiamsi cetera supplicia, quae putantur, effugerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 43:7)
Luat inquit poenas causa libertus mali;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta20)
Superi vetuere necari di que sumus, meritasque luet vicinia poenas impia dixerunt;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 68:6)
dicimus autem et 'luo poenam' et 'luo peccatum';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 322)
post mihi non simili poena commissa luetis aut 'non simili poena', id est non ea qua Troianos adfecistis, aut certe 'mihi non simili', id est vehementer irato.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1361)

SEARCH

MENU NAVIGATION