라틴어 문장 검색

— Feliciores, inquit, esse improbos supplicia luentes quam si eos nulla iustitiae poena coherceat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 2:6)
hoc enim proprie significat, ut heu nimium virgo, nimium crudele luisti supplicium, item nunc pereat Teucrisque pio det sanguine poenas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3662)
crudele luisti supplicium iuris verbo usus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 8423)
"Heu nimium, virgo, nimium crudele luisti supplicium, Teucros conata lacessere bello!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 30:3)
Qui morte cunctos luere supplicium iubet nescit tyrannus esse:
(세네카, Hercules Furens 7:31)
luisse ergo supplicium Camillam dicunt, quae adversum Troianos arma tulerit, quibus maiores eius auxilium constat tulisse, id est Penthesileam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 8428)
"luet ille perennc supplicium quod subiectos male rexerit artus, nec mihi difficile est liquidam circumdare flammis naturam;"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 262)
nos interim, T. Veturi vosque ceteri, vilia haec capita luendae sponsionis feramus et nostro supplicio liberemus Romana arma.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 139:2)
cui qui non parebit, ipse se fugiet ac naturam hominis aspernatus hoc ipso luet maximas poenas, etiamsi cetera supplicia, quae putantur, effugerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 43:7)
Et ibunt hi in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam ".
이렇게 하여 그들은 영원한 벌을 받는 곳으로 가고 의인들은 영원한 생명을 누리는 곳으로 갈 것이다.” (불가타 성경, 마태오 복음서, 25장46)
quanto deteriora putatis merebitur supplicia, qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti communem duxerit, in quo sanctificatus est, et Spiritui gratiae contumeliam fecerit?
그렇다면 하느님의 아드님을 짓밟고, 자기를 거룩하게 해 준 계약의 피를 더러운 것으로 여기고, 은총의 성령을 모독한 자는 얼마나 더 나쁜 벌을 받아야 마땅하겠습니까? (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 10장29)
sacerdōs ōrāculum in tabulā scrīptum supplicī trādidit.
사제는 서판에 쓰여진 신탁을 애원자에게 전달했다. (옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Delphōs vīsit30)
IX. Tunc conversus ad eum qui de conditione regni locuturus ab impiissimo Hinguar fuerat missus "Madefactus -inquit - cruore meorum, mortis supplicio dignus extiteras;
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 11:1)
Si eas quamlibet iniquas respuit, reus maiestatis adiudicatur servilibus suppliciis.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 11:11)
Cuius terrore sententiae permoti huius sancti regis et martyris imploremus patrocinium, ut nos cum sibi digne famulantibus expiet a peccatis quibus meremur supplicium, per eum, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 21:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION