라틴어 문장 검색

ut dicerent animas hominum pariter ac bestiarum esse communes, earumque summum praemium, si magnorum philosophorum animae in apes aut luscinias demigrarent;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 4:9)
et merulae in remotis tesquis cantilenam pueritiae fringultiunt, lusciniae in solitudine Africana canticum adulescentiae garriunt, olores apud auios fluuios carmen senectae meditantur.
(아풀레이우스, 플로리다 17:21)
solebat etiam citra spectaculorum dies, si quando quid inuisitatum dignumque cognitu aduectum esset, id extra ordinem quolibet loco publicare, ut rhinocerotem apud Saepta, tigrim in scaena, anguem quinquaginta cubitorum pro comitio.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 43장 4:2)
Rhinocerotes quoque, rarum alibi animal, in isdem montibus erant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 1장 6:1)
sic Pedo conturbat, Matho deficit, exitus hic est Tongilii, magno cum rhinocerote lavari qui solet et vexat lutulenta balnea turba, perque forum iuvenes longo premit assere Maedos empturus pueros argentum murrina villas;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII58)
iuvenesque senesque Et pueri nasum rhinocerotis habent.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, III5)
Tereus in upupam, Itys in fassam, Procne in hirundinem, Philo- mela in lusciniam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 787)
per dumos vero acalanthis, quam alii lusciniam esse volunt, alii vero carduelim, quae spinis et carduis pascitur, ut inde etiam apud Graecos acalanthis dicta sit ab acanthis, id est spinis, quibus pascitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3382)
luscinia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 5104)
Interim puer Alexandrinus, qui caldam ministrabat, luscinias coepit imitari clamante Trimalchione subinde:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 68:5)
Habebat puer mannulos multos et iunctos et solutos, habebat canes maiores minoresque, habebat luscinias psittacos merulas:
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 2 3:2)
Quinti progenies Arri, par nobile fratrum nequitia et nugis pravorum et amore gemellum luscinias soliti inpenso prandere coemptas, quorsum abeant?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 5:16)
si probat, emittit, si damnat carmina, celat, nec nos ronchisono rhinocerote notat.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, ad libellum 4)
hoc more tu et olorinis cantibus anseres ravos et modificatis lusciniarum querelis inproborum passerum fringultientes susurros iure sociaveris.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Euphronio salutem. 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION