라틴어 문장 검색

Namque ut pressius loquar, omnes ea tempestate velut in Cimmeriis tenebris reptabamus, paria convivis Siculi Dionysii pavitantes, qui cum epulis omni tristioribus fame saginarentur, ex summis domorum laqueariis, in quibus discumbebant, saetis nexos equinis, et occipitiis incumbentes, gladios perhorrebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 4:3)
Quorum quidem tametsi est numerosus exercitus spernendus tamen est, quoniam nullo duce regitur sed errore tantum temere ac passim lymphante raptatur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VI 1:15)
deus ancipitem lymphaverat urbem Mygdoniae Pan iussa ferens saevissima matris,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 52:2)
bonus omnia credi auctor et horrificis lymphare incursibus urbes, si geminos soles ruituraque suadeat astra, aut nutare solum aut veteres descendere silvas, a!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권43)
it lymphante deo media inter milia longum vociferans:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권319)
"stant undique in armis foedam indignantes noctem vigilesque superbos, ecce repens superis animum lymphantibus horror Thiodamanta subit formidandoque tumultu pandere fata iubet, sive hanc Saturnia mentem, sive novum comitem bonus instigabat Apollo, prosilit in medios, visu audituque tremendus impatiensque dei, fragili quem mente receptum non capit:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권57)

SEARCH

MENU NAVIGATION