라틴어 문장 검색

Et ecce has sequebantur aliae septem boves in tantum deformes et macilentae, ut numquam tales in terra Aegypti viderim;
그 뒤를 이어 또 다른 가냘프고 아주 못생기고 마른 암소 일곱이 올라오는데, 그것들처럼 흉한 것은 이집트 온 땅에서 본 일이 없다. (불가타 성경, 창세기, 41장19)
Septem quoque boves tenues atque macilentae, quae ascenderunt post eas, et septem spicae tenues et vento urente percussae septem anni sunt venturae famis,
그 뒤를 이어 올라온 마르고 흉한 암소 일곱 마리도 일곱 해를 뜻하고, 속이 비고 샛바람에 바싹 마른 이삭도 그러합니다. 이것들은 기근이 들 일곱 해를 뜻합니다. (불가타 성경, 창세기, 41장27)
Propterea haec dicit Dominus Deus ad eos: Ecce ego ipse iudico inter pecus pingue et macilentum;
그러므로 주 하느님이 그들에게 말한다. 나 이제 살진 양과 여윈 양 사이의 시비를 가리겠다. (불가타 성경, 에제키엘서, 34장20)
et ait princeps eunuchorum ad Daniel: " Timeo ego dominum meum regem, qui constituit vobis cibum et potum; qui si viderit vultus vestros macilentiores prae ceteris adulescentibus coaevis vestris, condemnabitis caput meum regi ".
내시장이 다니엘에게 말하였다. “나는 내 주군이신 임금님이 두렵다. 그분께서 너희가 먹을 것과 마실 것을 정하셨는데, 너희 얼굴이 너희 또래의 젊은이들보다 못한 것을 보시게 되면, 너희 때문에 임금님 앞에서 내 머리가 위태로워진다.” (불가타 성경, 다니엘서, 1장10)
praeterea turpes nimis et indecentes indecenter equitabant caballos, scilicet macilentos valde et graviter trottantes et neque frena neque sellas habentes et claudicantibus pedibus incedentes.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 19:17)
Tertium mendacium uestrum fuit macilentam uel omnino euisceratam formam diri cadaueris fabricatam, prorsus horribilem et larualem.
(아풀레이우스, 변명 61:1)
"nam cum venenum peremptorium comparare pessimus iste gestiret, nec meae sectae crederem convenire causas ulli praebere mortis, nec exitio sed saluti hominum medicinam quaesitam esse didicissem, verens ne si daturum me negassem, intempestiva repulsa viam sceleri subministrarem et ab alio quopiam exitiabilem mercatus hic potionem vel postremum gladio vel quovis telo nefas inchoatum perficeret, dedi venenum, sed somniferum;"
(아풀레이우스, 변신, 10권 11:6)
Sed quia, seu dixi, macies grauis inminet ipsi, Hostis in aduentus occurrere sic macilentus Mente nequit prompta, nec quemquam laedere contra.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVI. De cane et lupo 27:3)
Cyllenius adstitit ales somniferam quatiens virgam tectusque galero.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:29)
somniferas ipsaque oculos componere virga.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 262:1)
Hic, quae prima caput movit de pulvere tabes, Aspida somniferam tumida cervice levavit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:42)
Parva mora est alas pedibus virgamque potenti somniferam sumpsisse manu tegimenque capillis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 67:2)
Cum qua latrator Anubis sanctaque Bubastis variusque coloribus Apis, quique premit vocem digitoque silentia suadet, sistraque erant numquamque satis quaesitus Osiris plenaque somniferis serpens peregrina venenis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 58:6)
Sed non Dardaniae medicari cuspidis ictum evaluit, neque eum iuvere in volnera cantus somniferi et Marsis quaesitae montibus herbae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 36:3)
qui etiam effigiem eiusdem Paulini referre esset solitus, quod esset uir longae staturae, paululum incuruus, nigro capillo, facie macilenta, naso adunco pertenui, uenerabilis simul et terribilis aspectu.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVI. 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION