라틴어 문장 검색

dolent fortasse et anguntur, sed illa lugubris lamentatio fletusque maerens ex eo est, quod eum, quem dileximus, vitae commodis privatum arbitramur idque sentire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 30:5)
Cumque audissem sermonem istum, scidi vestimentum meum et pallium et evelli capillos capitis mei et barbae et sedi maerens.
나는 이 말을 듣고, 내 의복과 겉옷까지 찢고 머리카락과 수염을 뜯고는 넋을 잃고 앉아 있었다. (불가타 성경, 에즈라기, 9장3)
et dixi regi: " Rex, in aeternum vive! Quare non maereat vultus meus, quia civitas sepulcrorum patrum meorum deserta est, et portae eius combustae sunt igne? ".
임금님께 아뢰었다. “임금님께서 만수무강하시기를 빕니다. 제 조상들의 묘지가 있는 도성은 폐허가 되고 성문들은 불에 타 버렸는데, 제가 어찌 슬픈 얼굴을 하지 않을 수 있겠습니까?” (불가타 성경, 느헤미야기, 2장3)
et rememoratus sum sermonis prophetae Amos, quem locutus est in Bethel dicens: " Convertentur omnes dies festi vestri in luctum, et omnia cantica vestra in lamentationem ".
그때에 아모스 예언자가 베텔을 두고 한 말씀이 생각났다. “너희의 축제들은 슬픔으로, 너희의 모든 노래는 애가로 바뀌리라.” (불가타 성경, 토빗기, 2장6)
qui ponit humiles in sublime et maerentes erigit sospitate;
비천한 이들을 높은 곳에 올려놓으시니 슬퍼하는 이들이 큰 행복을 얻는다네. (불가타 성경, 욥기, 5장11)
Lamentatio David, quam cantavit Domino propter Chus Beniaminitam.
[시까욘. 다윗. 그가 벤야민 사람 쿠스 일로 주님께 부른 노래] (불가타 성경, 시편, 7장1)
effundo in conspectu eius lamentationem meam et tribulationem meam ante ipsum pronuntio.
그분 앞에 내 근심을 쏟아붓고 내 곤경을 그분 앞에 알리네. (불가타 성경, 시편, 142장3)
Fili, in mortuum produc lacrimas et, quasi dira passus, incipe lamentationem et secundum iudicium contege corpus illius et non despicias sepulturam illius.
얘야, 죽은 사람을 위해 눈물을 흘리고 극심한 고통을 겪는 이처럼 애도를 시작하여라. 죽은 사람의 처지에 따라 그 시체를 염하고 그의 장례를 소홀히 치르지 마라. (불가타 성경, 집회서, 38장16)
Super quo percutiemini vos ultra, addentes praevaricationem? Omne caput languidum, et omne cor maerens.
너희는 얼마나 더 맞으려고 자꾸만 반항하느냐? 머리는 온통 상처투성이고 마음은 온통 골병들었으며 (불가타 성경, 이사야서, 1장5)
et maerebunt atque lugebunt portae eius, et desolata in terra sedebit.
시온의 성문들이 슬피 통곡하고 시온은 황폐해져 땅바닥에 주저앉으리라. (불가타 성경, 이사야서, 3장26)
Et maerebunt piscatores, et lugebunt omnes mittentes in flumen hamum; et expandentes rete super faciem aquarum languebunt.
어부들은 탄식하고 나일 강에 낚시를 던지는 자들은 모두 슬퍼하며 물에 그물을 치는 자들은 생기를 잃어 가리라. (불가타 성경, 이사야서, 19장8)
Quia ut mulierem derelictam et maerentem spiritu vocavit te Dominus, et uxorem ab adulescentia abiectam dixit Deus tuus.
정녕 주님께서는 너를 소박맞아 마음 아파하는 아내인 양 퇴박맞은 젊은 시절의 아내인 양 다시 부르신다. 너의 하느님께서 말씀하신다. (불가타 성경, 이사야서, 54장6)
Super hoc lugebit terra, et maerebunt caeli desuper, eo quod locutus sum, statui et non paenitet me nec avertar ab eo ".
이리하여 땅은 통곡하고 저 위 하늘은 어두워지리니 내가 한번 말하고 계획했으면 뉘우치지도 물리지도 않을 것이기 때문이다.” (불가타 성경, 예레미야서, 4장28)
Hilaritas mea facta est dolor in me, cor meum maerens.
슬픔이 나를 덮쳐 오고 내 마음은 병들었다. (불가타 성경, 예레미야서, 8장18)
Quia vox lamentationis audita est de Sion: " Quomodo vastati sumus et confusi vehementer, quia dereliquimus terram, quoniam deiecta sunt tabernacula nostra ".
과연 곡소리가 시온에서 들린다. “어쩌다가 우리가 이렇게 황폐해지고 이처럼 큰 수치를 당하게 되었는가? 우리가 그 땅을 저버렸기 때문이지. 그들이 우리 거처를 짓밟았기 때문이지.” (불가타 성경, 예레미야서, 9장18)

SEARCH

MENU NAVIGATION