라틴어 문장 검색

Et cum de praedictis tractare non sit mei officii, tamen ad haec sermonem evagari permisi, ut respectu superlativae Dei potentiae, meam potentiam diminutam esse non dubites.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:115)
Et sic in quodam triclinio comparationis, tres potestatis gradus possumus invenire, ut, Dei potentia superlativa, naturae comparativa, hominis, positiva dicatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:117)
Qui etiam his animati, ne divinitatis illius aliquid remaneat inexhaustum, usque ad faeces Bacchum deglutiunt, sicque suum deum in tartaream abyssum ventris cogunt inhoneste descendere, et dum sic a speciali ad generalissimum genus potationis deveniunt, superlativum gradum ebrietatis ascendunt.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 48:6)
quinetiam Gilbertus, postquam in contemplationibus magnetis se laboriosissime exercuisset, confinxit statim philosophiam consentaneam rei apud ipsum praepollenti.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 110:7)
ut magnetis naturam, maris fluxum et refluxum, thema coeli, et hujusmodi, quae secreti aliquid habere videntur, et hactenus parum feliciter tractata sint:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 208:11)
Instantia circa formam ejus ostensiva maxime insignis est magnes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 271:3)
Instantia autem clandestina est magnes ferro armatus, vel potius ferrum in magnete armato.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 271:6)
Nam ita fert natura, ut magnes armatus in distantia aliqua non trahat ferrum fortius quam magnes non armatus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 271:7)
Verum si admoveatur ferrum, ita ut tangat ferrum in magnete armato, tunc magnes armatus longe majus pondus ferri sustinet quam magnes simplex et inermis, propter similitudinem substantiae ferri versus ferrum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 271:8)
quae operatio erat omnino clandestina et latens in ferro, antequam magnes accessisset.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 271:9)
Calor vero et Magnes alteram.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 277:4)
magnes, inter lapides;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 296:2)
Atque quemadmodum in monodicis naturae posuimus solem, lunam, magnetem, et similia, quae re vulgatissima sunt sed natura tamen fere singulari:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 314:4)
Necesse est ut tactus magnetis vel ex se indat ferro verticitatem ad septentriones et austrum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 355:3)
Nimirum quod clavus ferreus, qui diu duravit in situ versus septentriones et austrum, colligat mora diutina verticitatem, absque tactu magnetis:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 355:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION