라틴어 문장 검색

Mauri vero urbes maritimas in Italia hinc inde vastaverunt.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 68:6)
Vonones Pompeiopolim, Ciliciae maritimam urbem, amotus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 58장5)
iam tum videlicet praesagiens animo futurum ut totius mundi opes et commeatus illo velut maritimo urbis hospitio reciperentur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 41:2)
Est autem maritimis urbibus etiam quaedam corruptela ac demutatio morum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 11:1)
Quae causa perspicua est malorum commutationumque Graeciae propter ea vitia maritimarum urbium, quae ante paulo perbreviter adtigi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 13:5)
Antium, opportunam et maritimam urbem, coloniam deduci posse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 6:1)
id quamquam haud modice Hannibal cupiebat, ut, quia Neapolim non potuerat, Cumas saltem maritimam urbem haberet, tamen, quia praeter arma nihil secum miles raptim acto agmine extulerat, retro in castra super Tifata se recepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 496:1)
haec nuntiantes orabant ut opem ferret hostemque haud dubium Romanis mari ac terra a maritimis urbibus arceret, quae ob nullam aliam causam nisi quod imminerent Italiae, peterentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 509:1)
sed profectio Antiochi ab Sardibus simul metus ne opprimerentur maritimae urbes, abscedere custodia Ioniae atque Aeolidis prohibuerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 279:2)
quia in vestro foedere erat ut maritimis urbibus abstinerent Lacedaemonii.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 425:4)
Sicinium praetorem, cuius inter cives et peregrinos iurisdictio erat, scribere milites placuit, qui Brundisium ducti primo quoque tempore Apolloniam in Epirum traicerentur ad occupandas maritimas urbes, ubi consul cui provincia Macedonia obvenisset, classem appellere tuto et copias per commodum exponere posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 189:3)
namque Marcellus initio veris incertus utrum Agrigentum ad Himilconem et Hippocraten verteret bellum an obsidione Syracusas premeret, quamquam nec vi capi videbat posse inexpugnabilem terrestri ac maritimo situ urbem nec fame, ut quam prope liberi a Carthagine commeatus alerent,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 341:1)
sociorum Philippi maritimae tum urbes in terrore ac tumultu erant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 263:2)
filium Seleucum in Aeolide reliquerat cum exercitu ad maritimas continendas urbes, quas illinc a Pergamo Eumenes, hinc a Phocaea Erythrisque Romani sollicitabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 85:1)
Ac licet abundet urbibus mediterraneis atque maritimis, campisque copiosis et vallibus, has tamen civitates habet eximias:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 47:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION