라틴어 문장 검색

Sevit autem Isaac in terra illa et invenit in ipso anno centuplum; benedixitque ei Dominus.
이사악은 그 땅에 씨를 뿌려, 그해에 수확을 백 배나 올렸다. 주님께서 그에게 이렇듯 복을 내리시어, (불가타 성경, 창세기, 26장12)
Dixitque Ioab regi: " Adaugeat Dominus Deus tuus ad populum, quantus nunc est, centuplum in conspectu domini mei regis! Sed quid sibi dominus meus rex vult in re huiuscemodi? ".
그러나 요압이 임금에게 아뢰었다. “주 임금님의 하느님께서 백성을 지금보다 백 배나 불어나게 하시어, 저의 주군이신 임금님께서 친히 그것을 보시게 되기를 바랍니다만, 저의 주군이신 임금님께서는 어찌하여 이런 일을 하려고 하십니까?” (불가타 성경, 사무엘기 하권, 24장3)
Responditque Ioab: " Augeat Dominus populum suum centuplum quam sunt. Nonne, domine mi rex, omnes servi tui sunt? Quare hoc quaerit dominus meus, quod in peccatum reputetur Israeli? ".
그러나 요압이 아뢰었다. “주님께서 당신 백성을 지금보다 백 배나 불어나게 하시기를 바랍니다. 저의 주군이신 임금님, 그들은 모두 임금님의 종들이 아닙니까? 그런데 임금님께서는 어찌하여 이런 일을 요구하십니까? 어찌하여 이스라엘을 죄짓게 하려 하십니까?” (불가타 성경, 역대기 상권, 21장3)
Et omnis, qui reliquit domos vel fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut filios aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit.
그리고 내 이름 때문에 집이나 형제나 자매, 아버지나 어머니, 자녀나 토지를 버린 사람은 모두 백 배로 받을 것이고 영원한 생명도 받을 것이다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 19장29)
Et aliud cecidit in terram bonam et ortum fecit fructum centuplum ". Haec dicens clamabat: " Qui habet aures audiendi, audiat ".
그러나 어떤 것은 좋은 땅에 떨어져, 자라나서 백 배의 열매를 맺었다.” 예수님께서는 이 말씀을 하시고, “들을 귀 있는 사람은 들어라.” 하고 외치셨다. (불가타 성경, 루카 복음서, 8장8)
Cuius assertioni, quia in tantum fidem accommodasti, ut in promptuario memoriae verba ex integro reconderes, quae postmodum iunioribus mellito ore eructares, coeperunt fratres instantius meae pusillitati incumbere, ut eorum ferventi desiderio satisfacerem ac pro virium facultate tantorum operum seriem perire non sinerem.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 2:1)
Iam tunc enim nihil quod non dulcissimi nominis Iesu fuisset melle mellitum, nihil quod non sacrarum Scripturarum fuisset sale conditum, meum sibi ex toto rapiebat affectum.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:12)
Syrenes nemorum, cithariste ueris, in illum Conuenere locum mellitaque carmina sparsim Commentantur aues, dum guturis organa pulsant.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 14:1)
Vota tamen precibus nostris mellita mereri Plus possunt tali melius condita sapore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 6:12)
Quas Venus, illecebras, que tristia gaudia, tristes Leticias, mala dulcia, pocula fellea terris Offert et felle mellito cumpluit orbem;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:6)
Mellite uocis Millesius exerit usum Et ueluti quedam cantus encenia donat Auribus et tali mentes effeminat arte.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:19)
Cum talis nequeat medicina refellere morbum Nec tantum ualeat morbi superare uigorem, Celesti confecta manu, condita sapore, Mellifluo gustu mellita, suauis odore, Secretas redolens species, terrena repellens Condimenta, nouum celi thimiama propinans, Exquisita datur languenti pocio, totum Que corpus peragrat, uitalia circuit, intrat Venas, disquirit neruos penetratque medullas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:9)
Predulces habet alter aquas mellitaque donans Pocula, melle suo multos seducit et hauste Plus siciuntur aque, potantes debriat, immo, Dum saciat, parit unda sitim potusque sititur Amnis et innumeros ydropicat ille bibentes.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:20)
Sed postquam nil blandicie, nil uerba fauoris, Nil ualuere preces, Pietas mellita resignat Verba, rapit ferrum, bellumque refellere bello Incipit et ferrum ferro, fallitque securim Obiectu clipei, uariosque reuerberat ictus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 16:8)
Queis impressa semel, mellirent oscula succo, Queis mellita darent, mellis in ore favum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION