라틴어 문장 검색

Utque iterum fessis iniecit brachia membris, Non exspectatis Antaeus viribus hostis Sponte cadit, maiorque, accepto robore, surgit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:39)
Ubi prorsus via deficiente, in sublimi colle nequaquam ultra revertendi facultas esse poterat, sed a sursum per declivia et scopulos arctissimos et incommeabiles cum equis et mulis corruentes, fractis collis, [0493B] cruribus, et brachiis universisque membris, inaestimabili et admirando casu universi perierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 48:5)
et quoniam non est quasi quod suffulciat artus, debile fit corpus languescuntque omnia membra, bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 31:10)
hispida membra quidem et durae per bracchia saetae promittunt atrocem animum, sed podice levi caeduntur tumidae medico ridente mariscae.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II6)
quod super est, non est mirum simulacra moveri bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 25:17)
quid porro, in numerum procedere cum simulacra cernimus in somnis et mollia membra movere, mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt et repetunt oculis gestum pede convenienti?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 26:6)
Vix bene virgineos Peleus invaserat artus, illa novat formas, donec sua membra teneri sentit et in partes diversas bracchia tendi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 32:3)
Non habet infelix quae matri bracchia tendat, trunca sed ostendens deiectis vulnera membris "adspice, mater!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 63:11)
me licet aeratis astringant bracchia nodis, sint tua vel Danaes condita membra domo, in te ego et aeratas rumpam, mea vita, catenas, ferratam Danaes transiliamque domum.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 206)
bracchia spectasti sacris admorsa colubris, et trahere occultum membra soporis iter.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1121)
hi temere errabant in opacae vallibus Idae, pars iacet et molli gramine membra levat, hi ludunt, hos somnus habet, pars brachia nectit et viridem celeri ter pede pulsat humum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권203)
reieci viridem de corpore vestem bracchiaque opposui tenuique a pectore varas in statione manus et pugnae membra paravi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 5:5)
Est locus, in geminos ubi bracchia concavat arcus scorpius et cauda flexisque utrimque lacertis porrigit in spatium signorum membra duorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 17:2)
longitudo, quam dederit ipsa versura deformationis et parastaticae latitudo ad suam curvaturam K. superiores autem regulae aequales erunt inferioribus K. mensae transversarii foraminis k. Climacidos scapi longitudo foraminum XIII, crassitudo IK, intervallum medium latitudo foraminis et parte quarta, crassitudo pars VIII K. climacidos superioris pars quae est proxima bracchiis, quae coniuncta est mensae, tota longitudine dividatur in partes V. ex his dentur duae partes ei membro, quod Graeci χῆλην vocant , crassitudo 9, longitudo foraminum III et semis K;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 11장32)
Omniumque, quae loco suo non sunt, caro emacrescit, magisque in proximo membro quam ulteriore, ut puta, si umerus loco suo non est, maior in eo ipso fit quam in brachio, maior in hoc quam in manu macies.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 11장23)

SEARCH

MENU NAVIGATION