라틴어 문장 검색

Ceterum de tam sapiente viro piget dicere, quod eum quidam auctores memorant eidem quaerenti, quidnam tertium in agricolatione quaestuosum esset, asseverasse, si quis vel male pasceret;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 머리말 6:1)
In tradenda morte Drusi quae plurimis maximaeque fidei auctoribus memorata sunt rettuli:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 10장1)
nam receptas aut certe claris auctoribus memoratas exposuisse satis est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 320:2)
nec tamen facile memoraverim quis primus auctor, cuius instinctu concitum sit quod tam multi sumpserunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 49장2)
Claudium, relictum a collegis ad tribunicias seditiones comprimendas, virum iam ab iuventa certaminibus plebeiis, quem auctorem aliquot annis ante fuisse memoratum est per collegarum intercessionem tribuniciae potestatis dissolvendae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 21:2)
nam post conditam urbem octingentos et viginti prioris aevi annos multi auctores rettulerunt, dum res populi Romani memorabantur pari eloquentia ac libertate:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 1장2)
patrem meum inquit, consules, saepe audivi memorantem se in Capitolio unum non fuisse auctorem senatui redimendae auro a Gallis civitatis, quando nec fossa valloque ab ignavissimo ad opera ac muniendum hoste clausi essent et erumpere, si non sine magno periculo tamen sine certa pernicie, possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 50:1)
Et ut agricolationem Romana tandem civitate donemus (nam adhuc istis auctoribus Graecae gentis fuit) iam nunc M. Catonem Censorium illum memoremus, qui eam latine loqui primus instituit, post hunc duos Sasernas, patrem et filium,qui eam diligentius erudiverunt, ac deinde Scrofam Tremelium, qui etiam cloquentem reddidit, et M. Terentium qui expolivit, mox Vergilium,qui carminum quoque potentem fecit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 12:1)
Ciliciam vero, quae Cydno amni exultat, Tarsus nobilitat, urbs perspicabilis - hanc condidisse Perseus memoratur, Iovis filius et Danaes, vel certe ex Aethiopia profectus Sandan quidam nomine vir opulentus et nobilis - et Anazarbus auctoris vocabulum referens, et , vatis illius domicilium , quem a commilitio Argonautarum, cum aureo vellere direpto redirent, errore abstractum, delatumque ad Africae litus, mors repentina consumpsit, et ex eo caespite punico tecti, manes eius heroici, dolorum varietati medentur plerumque sospitales.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 3:1)
igitur Sinnaces, quem antea infensum memoravi, patrem Abdagaesen aliosque occultos consilii et tunc continuis cladibus promptiores ad defectionem trahit, ad- fluentibus paulatim qui metu magis quam benevolentia subiecti repertis auctoribus sustulerant animum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 36장5)
Dixeruntque ad invicem: " Quis hoc fecit? ". Cumque perquirerent auctorem facti, dictum est: " Gedeon filius Ioas fecit haec omnia ".
그들은 “누가 이런 짓을 하였나?” 하고 서로 물었다. 그들은 조사하고 캐물은 끝에, “요아스의 아들 기드온이 이런 짓을 하였다.” 하고 말하였다. (불가타 성경, 판관기, 6장29)
Et cum eis Heman et Idithun et reliquos electos, qui nominatim memorati sunt ad confitendum Domino: " Quoniam in aeternum misericordia eius ".
또 그들과 함께 헤만과 여두툰, 그리고 지명을 받아 뽑힌 나머지 사람들이 “주님의 자애는 영원하시다.” 하며 주님을 찬송하게 하였다. (불가타 성경, 역대기 상권, 16장41)
Quae sunt nomina hominum auctorum aedificationis illius? ".
그들은 또 이렇게 물었다. “이 건물을 짓는 사람들의 이름이 무엇이오?” (불가타 성경, 에즈라기, 5장4)
Corallia et crystallum non memorabuntur comparatione eius; et possessio sapientiae potior margaritis.
산호와 수정도 말할 나위 없으니 지혜의 값어치는 진주보다 더하네. (불가타 성경, 욥기, 28장18)
Veniam ad potentias Domini Domine, memorabor iustitiae tuae solius.
저는 주 하느님의 위업을 칭송하며 들어가 오로지 당신의 의로움만을 기리렵니다. (불가타 성경, 시편, 71장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION