라틴어 문장 검색

quem alii Mercurii filium, alii Panos et nymphae, alii ex guttis cru- oris Caeli natum esse dixerunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 139)
fervidus tecum puer et solutis Gratiae zonis properentque Nymphae et parum comis sine te Iuventas Mercuriusque.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 302)
extinctum nymphae c. f. d. f. multi dicunt, simpliciter hoc loco defleri Daphnim quendam pastorem, quem mater sua com- pressa a Mercurio et enixa abiecit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 201)
et vocabant Barnabam Iovem, Paulum vero Mercurium, quoniam ipse erat dux verbi.
그들은 바르나바를 제우스라 부르고 바오로를 헤르메스라 불렀는데, 바오로가 주로 말하였기 때문이다. (불가타 성경, 사도행전, 14장12)
Salutate fratres, qui sunt Laodiciae, et Nympham et, quae in domo eius est, ecclesiam.
라오디케이아에 있는 형제들에게, 또 님파와 그의 집에 모이는 교회에 안부를 전해 주십시오. (불가타 성경, 콜로새 신자들에게 보낸 서간, 4장15)
Mercurius patris imperia perficere parat; tālāria induit et dē caelō in Libyam volat.
Mercury는 아버지의 명령을 수행하려 준비한다; talaria를 신고 하늘아래에서 Libya로 날아간다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Infēlix Dīdō14)
eī accēdit et ‘audī mē, Aenēā,’ inquit; ‘ego sum Mercurius, deōrum nūntius;
그에게 다가가 말한다. '내 말을 들어라 Aeneas. 나는 신들의 전령 Mercury이다; (옥스포드 라틴 코스 1권, Infēlix Dīdō16)
Aenēās, ubi Mercurium ante oculōs videt et monitum Iovis audit, territus est.
Aeneas는 Mercury를 눈 앞에서 보고 Juppiter의 경고를 들을때, 두렵다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Infēlix Dīdō19)
Mercurium, nūntium deōrum, vocat et ‘ī nunc, Mercurī,’ inquit, ‘ad Libyam volā.
신들의 전령인 Mercury를 부르고 말한다. '당장 가라 Mercury. Libya를 향해 날아라' (옥스포드 라틴 코스 1권, Infēlix Dīdō12)
XVI. Primus autem nunc ille antiquissimus philosophorum, et magni nominis occurrat Mercurius, quem pro excellentia sua deum quoque appellaverunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 33:1)
Hermes, qui Mercurius Latine dicitur, scripsit librum qui appellatur Lovgoû tevleioû, id est Verbum perfectum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 33:3)
Nec raro invadit molles, pictamque protervo Ore petit nympham, invitoque dat oscula ligno.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 4:2)
Nam, quoties festam celebrat sub imagine lucem, Ordine composito nympharum incedit honestum Agmen, et exigui proceres, parvique Quirites.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 4:5)
Qui aduersatur, id est, contrarius est Christo omnibus que membris eius, et extollitur, id est, in superbiam erigitur, supra omne quod dicitur Deus, id est, supra omnes deos gentium, Herculem uidelicet, Apollinem, Iouem, Mercurium, quos pagani deos esse estimant.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 3:21)
Vt Zeuxis pingit chorus hie, ut Milo figurat, Vt Fabius loquitur, ut Tullius ipse perorat, Vt Samius sentit, sapit ut Plato, querit ut Hermes, Diuidit ut Socrates, ut Zeno colligit, instat Vt Brisso, studet ut Crisias, speculatur ut Argus, Temporis excursus ut Cesar cogit, ut Athlas Sydera perquirit, ut Zetus pondera librat, Tanquam Crisippus numerat, metitur ut alter Euclides, canit ut Phebus, cytharizat ut Orpheus, Circinat ut Perdrix, ut Dedalus erigit arces, Fabricat ut Cyclops, ut Lennius arma monetat, Instruit ut Seneca, blanditur ut Appius, urget Vt Chato, succendit ut Curio, uelat ut alter Perseus, ut Crassus simulans, ut Iulius alter Dissimulans, ut Soldius implicat, explicat idem Vt Naso, uernat ut Stacius, ut Maro dictat, Concipit, exponit, imitatur, gestat, adimplet Mercurii sensus, nostri Demostenis iras, Ouidii flumen, Lucani fulmen, abyssum Virgilii, morsus Satyre, Solonis asylum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 20:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION