라틴어 문장 검색

Et ecce, occurrit illi mulier ornatu meretricio, cauta corde, garrula et rebellans,
보아라, 여자가 창녀 옷을 입고서 교활한 마음을 품고 그에게 마주 온다. (불가타 성경, 잠언, 7장10)
Hoc videtur illis mulieribus convenire quae meretricio more versantur, et quae muneris gratia amoris nituntur mandata subvertere et ob lucrum eius dehonestare militiam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 3:14)
Si enim tanta corporis te petulantia cogat, ut soldatas quaerere velis feminas, magis tibi expedit cum mulieribus publice in prostibulo commorantibus negotiari et earum pretio corpus parvo mercari, quam sub amoris figmento ab aliqua se dominam simulante meretricio more velle propriis exspoliari divitiis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 2:2)
Heu dolemus, quia dominarum honorabile nomen meretricio cernimus opere profanari!
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 2:5)
In obsequiis vero vel blanditiis, suavis quaedam et honesta affabilitas assit;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:11)
Bacchilatria haec suum amasium rationis privans igniculo, eumdem tenebris brutae sensualitatis exponit, suum etiam, more meretricio, in tantum debriat amatorem, ut idem Bacchum nimis emphatice affectare cogatur, in tantum ut potator [0462B] Baccho nimiae delectationis vinculo alligatus, eidem divinae majestatis cultum exhibere credatur:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 48:1)
cui in affabilitatis obsequium quidam peregrinus adfuit, de viae hujus instantia requirens quid super hac audierit, aut quid primum sibi de hoc videatur quod tot regna, tot principes et universum genus Christianorum sub una intentione et [0501D] desiderio ad sepulcrum Domini nostri Jesu Christi, ad sanctam confluxerint civitatem Jerusalem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 76:4)
Ubi praecipua ubertate frumenti, uvarum, musti, olei et hordei fruentes, quindecim dierum spatium laetanter peregerunt, civibus urbis et peregrinis Pisanis ac Genuensibus omnem familiaritatis et affabilitatis mutuam gratiam exhibentibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 118:9)
sed in crastino, si ei quidquam remissius fuerit, in aspectu omnium se praesentare qui eum videre et cognoscere cupiebant, et tunc libenter velle perfrui eorum communi affabilitate.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 38:5)
quoniam hoc tempore, sicut pollicitus fuerat, peregrinis Venetiarum nulla affabilitate potuit communicare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 38:7)
Baldewinus hos intuens viros horridos et squalidos, amica affabilitate eos compellat super omnibus quae de eis audierat, et vestibus pretiosis eos adornans de gente et cognatione eorum requirit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 79:5)
His promissionibus miser seductus et illectus, ad cava reversus cum veste pretiosa, omnia complicibus suis retulit de principis affabilitate ac largitate, et ampliora quam audisset, credens socios amotos et decollatos vivere, et missos ad tuendas ipsius Baldewini civitates.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 79:13)
Societas ejus, cui loqueris, est alterna affabilitas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 64:6)
Societasejus tui laqueus est, alternaque affabilitas despectio.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 190:24)
Quoties occursare facit oculos meretricios, quibus castum justi tentet affectum, ut improviso amoris spiculo feriat imparatum!
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION