라틴어 문장 검색

receptus intra uallum inter excubias militum pernoctauit, aliquanto minore spe quam fiducia.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 10장 3:1)
Nam utique suas primo statuas et imagines et aedes tuerentur, quae, ut opinor, Caesarum milites excubiis salva praestant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 29장 1:2)
Titianum et Celsum nox iuvit, dispositis iam excubiis conpressisque militibus, quos Annius Gallus consilio precibus auctoritate flexerat, ne super cladem adversae pugnae suismet ipsi caedibus saevirent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 44장9)
Quod ubi patrare non poterat, magnitudine vetante difficultatum, obsideri remissius coepta est, et excubiis stationibusque relictis, praesidiarii milites vastantes agros propinquos, omnibus congruentibus abundabant, raptorum pleraque concorporalibus suis impertientes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 15:1)
delegit et equestris ordinis iuuenes, qui manente anulorum aureorum usu euocati appellarentur excubiasque circa cubiculum suum uice militum agerent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 10장 3:1)
excubias ac labores ut unum e militibus pro incolumitate imperatoris malle.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 39장6)
Dum apud Amidam hac partium destinatione pugnatur, Ursicinus maerens, quod ex alterius pendebat arbitrio, auctoritatis tune in regendo milite potioris, Sabinianum etiam tum sepulcris haerentem, crebro monebat, ut compositis velitaribus cunctis, per imos pedes montium occultis itineribus properarent, quo levium armorum auxilio, siqua fors iuvisset, stationibus interceptis, nocturnas hostium aggrederentur excubias, quae ingenti circumitu vallaverant muros, aut lacessitionibus crebris occuparent obsidioni fortiter adhaerentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 3장 1:1)
Abimelech autem venit ad eum de Geraris et Ochozath amicus illius et Phicol dux militum,
아비멜렉이 친구 아후잣과 자기 군대의 장수 피콜과 함께 그라르에서 이사악에게로 왔다. (불가타 성경, 창세기, 26장26)
et habebant excubias in tabernaculo conventus, ipsum habitaculum et tabernaculum, operimentum eius, velum, quod trahitur ante fores tabernaculi conventus,
게르손의 자손들이 만남의 천막에서 맡은 임무는 성막과 천막과 그 덮개, 만남의 천막 어귀를 가리는 막, (불가타 성경, 민수기, 3장25)
Omnes generis masculini ab uno mense et supra octo milia sescenti habebant excubias sanctuarii.
태어난 지 한 달 이상 된 모든 남자의 수를 헤아리니 팔천육백 명이었는데, 이들은 성소에서 임무를 수행하는 사람들이었다. (불가타 성경, 민수기, 3장28)
Et si evenisset ut multo tempore maneret super illud, erant filii Israel in excubiis Domini et non proficiscebantur;
구름이 성막 위에서 많은 날을 지체할 때에도, 이스라엘 자손들은 주님의 명령을 지켜 길을 떠나지 않았다. (불가타 성경, 민수기, 9장19)
Per verbum Domini figebant tentoria et per verbum illius proficiscebantur; erantque in excubiis Domini iuxta imperium eius per manum Moysi.
이렇게 그들은 주님의 분부에 따라 진을 치고, 주님의 분부에 따라 길을 떠났다. 그들은 주님께서 모세를 통하여 내리신 분부에 따라 주님의 명령을 지켰다. (불가타 성경, 민수기, 9장23)
Praevaluit autem sermo regis contra Ioab et principes exercitus; egressusque est Ioab et principes militum a facie regis, ut numerarent populum Israel.
그러나 임금의 말이 요압과 군대의 장수들을 위압하였다. 그리하여 요압과 군대의 장수들은 임금 앞에서 물러 나와, 이스라엘의 인구를 조사하러 떠났다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 24장4)
et instaura numerum militum, qui ceciderunt de tuis, et equos secundum equos pristinos et currus secundum currus, quos ante habuisti, et pugnabimus contra eos in campestribus: et videbis quod obtinebimus eos ". Credidit consilio eorum et fecit ita.
그리고 임금님에게서 떨어져 나간 군대와 군마와 병거의 수만큼 그대로 모집하십시오. 그런 다음에 평지에서 그들과 싸우면 틀림없이 우리가 그들보다 강할 것입니다.” 그는 신하들의 말을 듣고 그대로 하였다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 20장25)
Duae vero partes e vobis omnes egredientes sabbato custodiant excubias domus Domini circum regem.
그다음에 안식일 비번인 두 부대는 모두 임금님을 위하여 주님의 집을 지키시오. (불가타 성경, 열왕기 하권, 11장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION