라틴어 문장 검색

milvum ac vulturem iuxta genus suum
검은 솔개와 각종 솔개, (불가타 성경, 레위기, 11장14)
ixon et vulturem ac milvum iuxta genus suum
새매와 검은 솔개와 각종 말똥가리, (불가타 성경, 신명기, 14장13)
Ibi nidificat serpens ovaque deponit et circumfodit et fovet in umbra eius; illuc congregantur milvi alter ad alterum.
독사가 그곳에 깃들여 알을 낳고 제 그늘 아래 그것을 품어 부화시키리라. 거기에는 솔개들도 저마다 짝을 지어 모여들리라. (불가타 성경, 이사야서, 34장15)
Falcones igitur vel astures hanc decet capere praedam, non autem a milvorum pusillanimitate vexari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 4:12)
Sed nec obstare potest illud quod de milvo et lacertiva mihi ave dixisti.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 5:28)
Si me igitur noveris a meis degenerare parentibus, non contumeliosa milvi appellatione vocandus reperior, sed honorabili falconis vocabulo nuncupandus exsisto.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 5:34)
Qui nullo effusus prodit vestigia tractu, Nec terram signo revolubilis imprimit udo, Sed fractus sparsim in globulos formam usque rotundam Servat, et in teretes lapsans se colligit orbes.
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:3)
Vt sibi iuncta magis Nature dona resultent, Vt proprium donet donis mixtura fauorem, Solers Nature studium, que singula sparsim Munera cuntulerat aliis, cuncludit in unum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 2:1)
Syrenes nemorum, cithariste ueris, in illum Conuenere locum mellitaque carmina sparsim Commentantur aues, dum guturis organa pulsant.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 14:1)
Singula decernens sensu Natura profundo, Sedibus hiis sua iura tenet legesque figurat Prouida, quas toto sparsim promulgat in orbe.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 22:14)
Gemmis stellatam speciem themonis inignit, Argento sparsim themonem uestit et ipsi Ligni materie, que pollet honore minori, Extremus succurrit honor redimitque minorem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 10:9)
Sed sine spe reditus fundantur munera sparsim Solaque nobilitas et simplex gratia mentis Informet munus et doni condiat usum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 28:5)
Illic venatoris induens personam milvus, veneratione furtiva, larvam gerebat accipitris.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:87)
Vix vero Boemundus et caeteri viri fortissimi ab equis descenderant, et ecce Solymanus, qui ab eo tempore, quo in fugam ab urbe Nicaea versus est, auxilium et vires contraxit ab Antiochia, Tarso, Alapia et caeteris civitatibus Romaniae, a Turcis sparsim positis, adfuit in impetu vehementi et multitudine gravi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 78:1)
Quorum socii ad hauriendos et investigandos fontes cum sparsim mitterentur, interdum incolumes hausto fonte redibant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 12:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION