라틴어 문장 검색

Perterruitque Dominus Sisaram et omnes currus eius universamque multitudinem in ore gladii ad conspectum Barac, in tantum ut Sisara de curru desiliens pedibus fugeret,
주님께서는 시스라와 그의 온 병거대와 온 군대를 바락 앞에서 혼란에 빠뜨리셨다. 그러자 시스라는 병거에서 내려 달음질쳐 도망갔다. (불가타 성경, 판관기, 4장15)
Et oravit Anna et ait: " Exsultavit cor meum in Do mino, exaltatum est cornu meum in Deo meo; dilatatum est os meum super inimicos meos, quoniam laetata sum in salutari tuo.
한나가 이렇게 기도하였다. “제 마음이 주님 안에서 기뻐 뛰고 제 이마가 주님 안에서 높이 들립니다. 제 입이 원수들을 비웃으니 제가 당신의 구원을 기뻐하기 때문입니다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 2장1)
Cepit ergo David universos greges et armenta, et minaverunt ante faciem eius possessionem hanc dixeruntque: " Haec est praeda David ".
양 떼와 소 떼도 모두 빼앗았다. 사람들은 앞에 서서 이 가축 떼를 몰고 오면서, “이것은 다윗의 전리품이다!” 하고 외쳤다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 30장20)
Et imposuerunt arcam Dei super plaustrum novum tuleruntque eam de domo Abinadab, qui erat in colle. Oza autem et Ahio filii Abinadab minabant plaustrum:
그들은 하느님의 궤를 새 수레에 싣고, 언덕 위에 있는 아비나답의 집에서 내갔다. 아비나답의 아들 우짜와 아흐요가 그 새 수레를 몰았다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 6장3)
Stravitque asinam et praecepit puero: " Mina et propera, ne mihi moram facias in eundo, nisi praecepero tibi ".
나귀에 안장을 얹고 나서 종에게 일렀다. “고삐를 잡고 출발하여라. 내가 말하기 전에는 멈추지 말고 몰아라.” (불가타 성경, 열왕기 하권, 4장24)
Et secutus est Giezi post tergum Naaman. Quem cum vidisset ille currentem ad se, desiluit de curru in occursum eius et ait: " Rectene sunt omnia? ".
그리하여 게하지는 나아만을 뒤쫓아갔다. 나아만은 누군가 자기 뒤를 쫓아 달려오는 것을 보고는, 그를 맞이하려고 병거에서 내려 “별일 없지요?” 하고 물었다. (불가타 성경, 열왕기 하권, 5장21)
Imposueruntque arcam Dei super plaustrum novum de domo Abinadab. Oza autem et Ahio minabant plaustrum.
그들은 하느님의 궤를 새 수레에 싣고 아비나답의 집에서 내갔다. 우짜와 아흐요가 그 수레를 몰았다. (불가타 성경, 역대기 상권, 13장7)
Habitabit lupus cum agno, et pardus cum haedo accubabit; vitulus et leo simul saginabuntur, et puer parvulus minabit eos.
늑대가 새끼 양과 함께 살고 표범이 새끼 염소와 함께 지내리라. 송아지가 새끼 사자와 더불어 살쪄 가고 어린아이가 그들을 몰고 다니리라. (불가타 성경, 이사야서, 11장6)
sic minabit rex Assyriorum captivos Aegypti et exsules Aethiopiae, iuvenes et senes, nudos et discalceatos, discoopertis natibus ad ignominiam Aegypti.
그렇게 아시리아 임금이 이집트 포로들과 에티오피아 유배자들을 젊은이나 늙은이나 할 것 없이, 이집트에게 수치스럽게도, 엉덩이까지 드러낸 채 알몸과 맨발로 끌고 갈 것이다. (불가타 성경, 이사야서, 20장4)
Et habitabunt in eo Iudas et omnes civitates eius simul, agricolae et minantes greges.
유다와 그 모든 성읍과, 농부들과 가축을 몰고 떠돌아다니는 자들도 그곳에 다 같이 살게 될 것이다. (불가타 성경, 예레미야서, 31장24)
ALEPH. Me minavit et adduxit in tenebras et non in lucem.
그분께서는 빛 없는 어둠 속으로 나를 몰아쳐 걷게 하시고 (불가타 성경, 애가, 3장2)
Et minavit eos a tribunali.
그러고 나서 그들을 재판정에서 몰아내었다. (불가타 성경, 사도행전, 18장16)
Rupis in abrupto suspensa minansque ruinam, Fortune domus in preceps descendit, et omnem Ventorum patitur rabiem celique procellas Sustinet, et raro Zephiri mansueta serenat Aura domum flatusque Nothi Boreeque rigorem Parcius abstergit lenis clemencia flatus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:1)
Quae igne submisso combusta est, et plurima aedificia, quae erant in arce, donec flamma et calore invalescente, alii exusti sunt, alii a muris salutem sperantes desiliunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 36:10)
Et iterum, Quod sequitur specta quodque minet ante, videto.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 72:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION