라틴어 문장 검색

Non modo per rimas rimatur basia Thysbes [0432A] Pyramus, huic Veneris rimula nulla placet.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:30)
Rimula, qua uideo, te docet esse lupum.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et edo 32:8)
Sed cum aliquando per diem integrum et noctem ad eandem illam horam, qua anteriori vespera accensae fuerant, candelae ardendo lucescere non poterant, nimirum ventorum violentia inflante, quae aliquando per ecclesiarum ostia et fenestrarum, maceriarum quoque atque tabularum, vel frequentes parietum rimulas, nec non et tentoriorum tenuitates, die noctuque sine intermissione flabat, exardescere citius plus debito ante eandem horam finiendo cursum suum cogebantur, excogitavit, unde talem ventorum sufflationem prohibere potuisset, consilioque artificiose atque sapienter invento, laternam ex lignis et bovinis cornibus pulcherrime construere imperavit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 104 109:4)
Nimis minute ac prope etiam subfrigide Plutarchus in Epicuro accusando λεξιθηρεῖ Has enim curas vocum elegantias non modo non sectatur Epicurus, sed etiam insectatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, IX 5:1)
sed rimula clausa moratur.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VIII. De simia, que secare uoluit 9:5)
— Tenui quidem ueluti rimula mihi uideor intueri, sed ex te apertius cognoscere malim.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 1:5)
Ipsi quoque improbi, si eis aliqua rimula uirtutem relictam fas esset aspicere uitiorumque sordes poenarum cruciatibus se deposituros uiderent, compensatione adipiscendae probitatis nec hos cruciatus esse ducerent defensorumque operam repudiarent ac se totos accusatoribus iudicibusque permitterent.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 7:5)
neque nimis plenum, ne parvolae rimulae fallant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장10)
neque nimis plenum, ne paruolae rimulae fallant.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 2:5)
Nam vel respuitur duritia soli dens aratri, vel si qua parte penetravit, non minute diffundit humum, sed vastos caespites convellit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 6:3)
Insequitur deinde fossor, qui crebris bidentibus aequaliter et minute soli terga comminuat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 14장 1:4)
Lentis quoque valvulis exemptae et minute molitae miscentur aquae calidae sextarii duo, factaque sorbitio per cornu infunditur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 10장 1:3)
Nam id medicamentum teritur, et eum lentis minute, ut dixi, molitae sextariis quattuor more salivati datur, ae postea aqua hyssopi per cornu infunditur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 10장 1:5)
sive album in oculo est, montanus sal Hispanus vel Ammoniacus vel etiam Cappadocus, minute tritus et immixtus melli vitium extenuat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 7:3)
Recens tussis celeriter sanatur, pinsita lente et a valvulis separata minuteque molita.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 31장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION