라틴어 문장 검색

Iudas quoque dixit patri suo Israel: " Mitte puerum mecum, ut proficiscamur et possimus vivere, ne moriamur nos et tu et parvuli nostri.
유다가 아버지 이스라엘에게 말하였다. “그 아이를 저와 함께 보내 주십시오. 그러면 저희가 일어나 떠나가겠습니다. 그래야 저희도, 아버지도, 그리고 저희의 어린것들도 죽지 않고 살 수 있지 않겠습니까? (불가타 성경, 창세기, 43장8)
Annulo mariti surrepto rus profecta mittit quendam servulum, sibi quidem fidelem sed de ipsa fide pessime merentem, qui puellae nuntiaret quod eam iuvenis profectus ad villulam vocaret ad sese, addito ut sola et sine ullo comite quam maturissime perveniet:
(아풀레이우스, 변신, 10권 24:2)
'missos' autem profectos, ut missus in imperium magnum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5164)
Dictoque citius secutus profectos, Severo duce misso per ripam, subito cunctos aggressus, tamquam fulminis turbo perculsit, iamque precantes potius quam resistentes, in opportunam clementiae partem effectu victoriae flexo, dedentes se cum opibus liberisque suscepit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 8장 4:1)
postero die cum iuvenes nobiles missi a Capua ut proficiscentes ad finem Campanum prosequerentur revertissent vocatique in curiam percontantibus maioribus natu multo sibi maestiores et abiectiores animi visos referrent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 84:1)
hic iratus Praenestinis, quod, cum eo privatus sacrificii in templo Fortunae faciendi causa profectus esset, nihil in se honorifice neque publice neque privatim factum a Praenestinis esset, priusquam ab Roma proficisceretur, litteras Praeneste misit ut sibi magistratus obviam exiret, locum publice pararent ubi deverteretur, iumentaque cum exiret inde praesto essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 8:1)
His suppliciis celeriter coacto exercitu Lucterium Cadurcum, summae hominem audaciae, cum parte copiarum in Rutenos mittit; ipse in Bituriges proficiscitur. Eius adventu Bituriges ad Aeduos,
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 5장1)
nam Lydus et Tyrrhenus duo fratres, cum eos provincia una non ferret, in sortem miserunt, ut divisis copiis proficisceretur unus ad novas sedes quaerendas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 7814)
Unde consilium inierunt in civitate Caiphas, quatenus avunculo Trankradi Boemundo legationem Antiochiam mitterent, ut in terram Jerusalem proficisceretur cum omni apparatu suo, regnumque illic obtineret, priusquam aliquis haeres Godefredi ducis thronum ejus praeoccuparet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 54:3)
ipsam tibi epistulam misissem sed iam subito fratris puer proficiscebatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 1 2:3)
Ob quae super salute dubii cives, ultimaque temptantes, profectis ante legatis nondum reversis, Iovinum mittunt atque Pancratium, quae viderint, quaeque ipsi perpessi sint, imperatorem fida relatione docturos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 16:1)
Quibus Caesar in praesentia gratias egit praesidiumque brevi tempore se missurum dixit cohortatusque ad suos cives iubet proficisci. P.
(카이사르, 아프리카 전기 36:4)
Scipio C. Laelio cum Syphace aliisque captivis Romam misso, cum quibus et Masinissae legati profecti sunt, ipse ad Tyneta rursus castra refert et quae munimenta incohaverat permunit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 209:1)
M. Porcius consul, postquam abrogata lex Oppia est, extemplo viginti quinque navibus longis, quarum quinque sociorum erant, ad Lunae portum profectus est eodem exercitu convenire iusso et edicto per oram maritimam misso navibus omnis generis contractis ab Luna proficiscens edixit ut ad portum Pyrenaei sequerentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 108:1)
Hoc inito consilio totius exercitus impedimenta ad Labienum in Treveros mittit duasque legiones ad eum proficisci iubet; ipse cum legionibus expeditis quinque in Menapios proficiscitur.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 5장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION