라틴어 문장 검색

Egressus itaque Ioab a David misit nuntios post Abner, et reduxerunt eum a cisterna Sira, ignorante David.
요압은 다윗에게서 물러 나온 다음, 사람들을 보내어 아브네르의 뒤를 따라가게 하였다. 그들은 아브네르를 시라 우물 가에서 데려왔는데, 다윗은 이 사실을 알지 못하였다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 3장26)
Miseruntque nuntios ad habitatores Cariathiarim dicentes: " Reduxerunt Philisthim arcam Domini. Descendite et ducite eam sursum ad vos ".
그러다가 그들은 키르얏 여아림 주민들에게 심부름꾼들을 보내어, “필리스티아인들이 주님의 궤를 돌려보냈소. 내려와 모시고 올라가 주시오.” 하고 청하였다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 6장21)
Sermo autem omnis Israel pervenerat ad regem in domo eius. Tunc rex David misit ad Sadoc et Abiathar sacerdotes dicens: " Loquimini ad maiores natu Iudae dicentes: Cur estis novissimi ad reducendum regem in domum suam?
다윗 임금은 차독 사제와 에브야타르 사제에게 사람을 보내어 이렇게 말하였다. “유다의 원로들에게 이르시오. ‘온 이스라엘의 말이 임금에게, 그의 거처에 이르렀는데도, 어찌하여 여러분은 임금을 궁으로 다시 모시는 일에 꼴찌가 되려고 하시오? (불가타 성경, 사무엘기 하권, 19장12)
Misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicentes: " Cuius est terra? ", et ut loquerentur: " Fac mecum amicitias, et erit manus mea tecum, et reducam ad te universum Israel ".
아브네르는 다윗에게 자기 대신 사자를 보내어 이렇게 전하였다. “이 땅이 누구 것입니까? 저와 계약을 맺어 주십시오. 제가 임금님의 편이 되어 온 이스라엘을 임금님께 돌아가게 하겠습니다.” (불가타 성경, 사무엘기 하권, 3장12)
ipse iugis iisdem exercitum reducit misso exploratum cum quadringentis equitibus sociorum L. Hostilio Mancino.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 179:1)
ubi cum audisset Antiochus P. Scipionem aegrum Elaeam delatum, legatos qui filium ad eum reducerent misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 419:1)
at Quinctius nuntio ad praetorem misso, ut reduceret domum copias, ipse navibus Corinthum rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 472:1)
auditis legatis extemplo profectus Quinctius a Megalopoli ad Diophanen praetorem Achaeorum misit, qui extemplo reducere eum a Messene exercitum et venire ad se iuberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 360:1)
Eodemque anno Stephanus papa reductus est ad sanctam sedem per missos domni regis Pippini, Folradum et reliquis, qui cum eo erant.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 755 14:4)
Caesar postero die T. Labienum legatum cum iis legionibus quas ex Britannia reduxerat in Morinos qui rebellionem fecerant misit.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 38장1)
Itaque in praeteritum tempus animus mittendus est et quicquid nos umquam delectavit reducendum ac frequenti cogitatione pertractandum est ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 59:3)
classe ab Epheso profectus cum primum Cretae litus attigit, nuntios circa civitates misit ut armis absisterent captivosque in suis quaeque urbibus agrisque conquisitos reducerent, et legatos mitterent ad se, cum quibus de rebus ad Cretenses pariter Romanosque pertinentibus ageret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 715:1)
quo duce et auctore nos reliquistis, ab eo ipsi relicti estis, et tantum animorum in dies nobis decrescit ut, ad quem ante annos septemdecim exercitum et classem habentem tribunos plebis aedilemque mittere in Siciliam ausi sumus, qui prenderent eum et Romam reducerent, ad eum privatum ex villa sua extrahendum ad causam dicendam mittere non audeamus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 664:1)
mox mora diutina commoti mittunt e suis arcessitorem unum, qui requisitum comitem tempestivae viae commonefactum reduceret.
(아풀레이우스, 변신, 8권 9:4)
Boemundus igitur nimium gavisus eo quod jam per biennium vincula et carceres passus, nunc autem quod gratiam in oculis Donimani, Deo miserante, invenisset, et plurimam suae redemptionis clementiam, ad universos cognatos et amicos suos tam Antiochiam quam Rohas et in Siciliam pro congreganda pecunia misit, et ut congregatam designata die afferrent in regionem urbis Malatinae, [0644C] ubi reducendus et restituendus erat, concordia quoque et foedus cum Donimano firmandum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 72:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION