라틴어 문장 검색

militi, qui per expeditionem artissima annona residuum cibariorum tritici modium centum denariis uendidisse arguebatur, uetuit, simul atque indigere cibo coepisset, a quoquam opem ferri;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 7장 2:1)
Iamque ad denarios L in singulos modios annona pervenerat, et militum vires inopia frumenti deminuerat, atque incommoda in dies augebantur;
(카이사르, 내란기, 1권 52:3)
regna mihi liquit Pelops, Qua ponto ab Helles atque ab Ionio mari Urgetur Isthmos, servus est, quinque modios accipit et quinque denarios;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 7:3)
excidii fuisse urbi, quod, cum centum milia denarium et tritici quinquaginta milia modium imperaret, spatium petierint, quo de ea re et ad Hostilium consulem et Romam mitterent legatos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 44:1)
Collegit ergo in agro usque ad vesperam; et, quae collegerat virga excutiens, invenit hordei quasi ephi mensuram (id est tres modios).
룻이 저녁때까지 들에서 이삭을 줍고, 그 주운 것을 털어 보니 보리 한 에파가량이 되었다. (불가타 성경, 룻기, 2장17)
Et rursum: " Expande, inquit, palliolum tuum, quo operiris, et tene utraque manu ". Qua extendente et tenente, mensus est sex modios hordei et posuit super eam; quae portans ingressa est civitatem
그때에 보아즈가 “네가 쓴 너울을 이리 내어 붙잡고 있어라.” 하고 말하였다. 룻이 그것을 붙잡자 그는 보리 여섯 되를 퍼서 거기에 담아 주고 마을로 들어갔다. (불가타 성경, 룻기, 3장15)
et ait: " Ecce sex modios hordei dedit mihi et ait: " Nolo vacuam te reverti ad socrum tuam ".
그리고 “‘시어머니에게 빈손으로 가서는 안 되지.’ 하시면서 이 보리 여섯 되를 저에게 주셨습니다.” 하고 말하였다. (불가타 성경, 룻기, 3장17)
Et adduxit eum secum, postquam ablactaverat, cum vitulo trium annorum et tribus modiis farinae et utre vini; et adduxit eum ad domum Domini in Silo. Puer autem erat adhuc infantulus.
아이가 젖을 떼자 한나는 그 아이를 데리고 올라갔다. 그는 삼 년 된 황소 한 마리에 밀가루 한 에파와 포도주를 채운 가죽 부대 하나를 싣고, 실로에 있는 주님의 집으로 아이를 데려갔다. 아이는 아직 나이가 어렸다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 1장24)
Quis mensus est pugillo aquas et caelos palmo disposuit, modio continuit pulverem terrae et libravit in pondere montes et colles in statera?
누가 손바닥으로 바닷물을 되었고 장뼘으로 하늘을 재었으며 되로 땅의 먼지를 되었느냐? 누가 산들을 저울로 달고 언덕들을 천칭으로 달았느냐? (불가타 성경, 이사야서, 40장12)
neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo sunt.
등불은 켜서 함지 속이 아니라 등경 위에 놓는다. 그렇게 하여 집 안에 있는 모든 사람을 비춘다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 5장15)
Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios, et tenens suffocabat eum dicens: "Redde, quod debes!".
그런데 그 종이 나가서 자기에게 백 데나리온을 빚진 동료 하나를 만났다. 그러자 그를 붙들어 멱살을 잡고 ‘빚진 것을 갚아라.’ 하고 말하였다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 18장28)
conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam.
그는 일꾼들과 하루 한 데나리온으로 합의하고 그들을 자기 포도밭으로 보냈다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 20장2)
Et cum venissent, qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singuli denarium.
그리하여 오후 다섯 시쯤부터 일한 이들이 와서 한 데나리온씩 받았다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 20장9)
Venientes autem primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi; acceperunt autem et ipsi singuli denarium.
그래서 맨 먼저 온 이들은 차례가 되자 자기들은 더 받으려니 생각하였는데, 그들도 한 데나리온씩만 받았다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 20장10)
At ille respondens uni eorum dixit: "Amice, non facio tibi iniuriam; nonne ex denario convenisti mecum?
그러자 그는 그들 가운데 한 사람에게 말하였다. ‘친구여, 내가 당신에게 불의를 저지르는 것이 아니오. 당신은 나와 한 데나리온으로 합의하지 않았소? (불가타 성경, 마태오 복음서, 20장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION