라틴어 문장 검색

non eadem vobis poni modo vina querebar:
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V28)
non enim lucem eripimus sed ea quae vos percipi conprehendique eadem nos, si modo probabilia sint, videri dicimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 140:2)
nam huc si ante aedes evocem, quae audivistis modo, nunc si eadem hic iterum iterem, inscitiast.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 4, scene 2225)
Item cum apud Viennam postea quiesceret sobrius, horrore medio noctis, imago quaedam visa splendidior, hos ei versus heroes modo non vigilanti aperte edixit, eadem saepius replicando, quibus fretus nihil asperum sibi superesse existimabat Ζευ`σ ὅταν εἰσ πλατυ` τέρμα μόληͺ κλυτοῦ ὑδροχόοιο, Παρθενικῆσ δε` Κρόνοσ μοίρηͺ βαίνηͺ ἐπι` πέμπτηͺ εἰκοστῆͺ, βασιλευ`σ Κωνστάντιοσ ̓Ασίδοσ αἴησ τέρμα φίλου βιοτοῦ στυγερο`ν και` ἐπώδυνον ἕξει.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 2장 2:3)
ad fratrem modo captivos alios inviso meos, eadem percontabor, ecquis hunc adulescentem noverit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 3110)
Ex eadem Platonis schola Ponticus Heraclides puerilibus fabulis refersit libros, et tamen modo mundum tum mentem divinam esse putat, errantibus etiam stellis divinitatem tribuit sensuque deum privat et eius formam mutabilem esse vult, eodemque in libro rursus terram et caelum refert in deos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 34:4)
Iam vero si quis observaverit nudari litora pelago in se recedente eademque intra exiguum tempus operiri, credet caeca quadam volutatione modo contrahi undas et introrsum agi, modo erumpere et magno cursu repetere sedem suam, cum interim illae portionibus crescunt et ad horam ac diem subeunt ampliores minoresque, prout illas lunare sidus elicuit, ad cuius arbitrium oceanus exundat.
(세네카, De Providentia, book 1 5:1)
quod ubi est factum, interclusi equites nec perrumpere eadem qua transierant posse, ibi maxime confertis hostibus qua viam fecerant, et consul legionesque Romanae cum quod tegumen modo omnis exercitus fuerat nusquam viderent, ne tot fortissimos viros interclusos opprimeret hostis, tendunt in quemcumque casum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 416:1)
Quarto concepit et peperit filium et ait: " Modo confitebor Domino "; et ob hoc vocavit eum Iudam. Cessavitque parere.
그는 또 임신하여 아들을 낳고, “이제야말로 내가 주님을 찬송하리라.” 하고 말하였다. 그리하여 아기의 이름을 유다라 하였다. 그러고서는 그의 출산이 멈추었다. (불가타 성경, 창세기, 29장35)
Si hoc modo agis mecum, obsecro ut interficias me, si inveni gratiam in oculis tuis, ne videam amplius mala mea! ".
저에게 이렇게 하셔야겠다면, 제발 저를 죽여 주십시오. 제가 당신의 눈에 든다면, 제가 이 불행을 보지 않게 해 주십시오.” (불가타 성경, 민수기, 11장15)
Veni igitur et maledic populo huic, quia fortior me est; si quo modo possim percutere et eicere eum de terra mea. Novi enim quod benedictus sit, cui benedixeris, et maledictus, in quem maledicta congesseris ".
그들이 너무 강하여 나로서는 어찌할 수 없으니, 이제 부디 오셔서 나를 위하여 그 백성을 저주해 주십시오. 그러면 내가 그들을 무찔러 이 땅에서 몰아낼 수도 있을 것입니다. 당신이 축복하는 이는 복을 받고, 당신이 저주하는 이는 저주를 받는 줄을 나는 알고 있습니다.” (불가타 성경, 민수기, 22장6)
dicens: "Ecce populus, qui egressus est de Aegypto, operuit superficiem terrae; veni et maledic ei pro me, si quo modo possim pugnans abigere eum".
‘어떤 백성이 이집트에서 나와 온 땅을 덮었습니다. 와서 나를 위하여 그들을 저주해 주십시오. 그러면 내가 그들과 싸워 그들을 몰아낼 수도 있을 것입니다.’ 하고 말하였습니다.” (불가타 성경, 민수기, 22장11)
Video eum, sed non modo; intueor illum, sed non prope. Oritur stella ex Iacob, et consurgit virga de Israel; et percutit tempora Moab et verticem omnium filiorum Seth.
나는 한 모습을 본다. 그러나 지금은 아니다. 나는 그를 바라본다. 그러나 가깝지는 않다. 야곱에게서 별 하나가 솟고 이스라엘에게서 왕홀이 일어난다. 그는 모압의 관자놀이를, 셋의 모든 자손의 정수리를 부수리라. (불가타 성경, 민수기, 24장17)
Eadem nocte dixit Dominus ad eum: " Surge et descende in castra, quia tradidi ea in manu tua.
그날 밤에 주님께서 기드온에게 말씀하셨다. “일어나 저 진영으로 쳐 내려가거라. 내가 그것을 이미 네 손에 넘겨주었다. (불가타 성경, 판관기, 7장9)
Nec latuit filios Beniamin, quod ascendissent filii Israel in Maspha. Interrogatusque Levita maritus mulieris interfectae quo modo tantum scelus perpetratum esset,
벤야민의 자손들은 이스라엘 자손들이 미츠파로 올라왔다는 소식을 들었다. 그때에 이스라엘 자손들이, “이런 악행이 어떻게 일어났는지 말해 보시오.” 하였다. (불가타 성경, 판관기, 20장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION