라틴어 문장 검색

tum, quo translationum genere, quibus figuris, qualibus sententiis, quo modo, qua postremo collocatione id, quod intendimus, efficere possimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 103:4)
qua re, sit modo aliqua res p. in qua honos elucere possit, omnibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 10 2:1)
ut possimus autem scribere etiam plura et celerius, non exercitatio modo praestabit, in qua sine dubio multum est, sed etiam ratio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 177:5)
qua in causa (non modo non negabo, sed etiam semper et meminero et praedicabo libenter) usus es quibus dam nobilissimis hominibus fortioribus in me restituendo, quam fuerant idem in tenendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 9 17:1)
qua re videatis velim quo modo satis fiat ei, cui scitis me satis fieri velle.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 66)
qua re talis improborum consensio non modo excusatione amicitiae tegenda non est, sed potius supplicio omni vindicanda est, ut ne quis concessum putet amicum vel bellum patriae inferentem sequi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 55:1)
si qua erunt, doce me quo modo μέμψιν effugere possim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 2 2:9)
ex quo si qua macula concepta est, non modo elui non potest verum usque eo permanat ad animum ut summus furor atque amentia consequatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 24장 1:4)
nunc nihil est quod consoletur, nisi quid tu efficis, si modo etiam nunc effici potest ut ne qua singulari adficiar calamitate et iniuria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 2 6:8)
Ecquid te mediis cessantem, Cynthia, Baiis, qua iacet Herculeis semita litoribus, et modo Thesproti mirantem subdita regno proxima Misenis aequora nobilibus, nostri cura subit memores adducere noctes?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 111)
per obices viarum, alius, per adversa montium, per silvas, qua ferri arma poterunt, eamus, modo ad hostem pervenire liceat, quem per annos iam prope triginta vincimus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 30:2)
mare illud, quod nunc favonio nascente purpureum videtur, idem huic nostro videbitur, nec tamen adsentietur, quia nobismet ipsis modo caeruleum videbatur mane ravum, quodque nunc qua a sole conlucet albescit etvibrat dissimileque estproximo ei continenti, ut etiam si possis rationem reddere cur id eveniat tamen non possis id verum esse quod videbatur oculis defendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 141:4)
sin autem sic agetis ut arguatis aliquem patrem occidisse neque dicere possitis aut qua re aut quo modo, ac tantum modo sine suspicione latrabitis, crura quidem vobis nemo suffringet, sed, si ego hos bene novi, litteram illam cui vos usque eo inimici estis ut etiam Kal.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 20장 2:8)
munitiones non in urbem modo sed in Etruriam etiam spectantes, si qua inde auxilia veniant, opposuere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 51:2)
Qua in re notandum est utrumque codicem antiquissimum exhibere voces graecas easdem modo graecis literis exaratas, modo latinis, si Targae fides habenda est:
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.47)

SEARCH

MENU NAVIGATION