라틴어 문장 검색

Si fata vetabant stare diu Thebas, utinam tormenta virique moenia diruerent, ferrumque ignisque sonarent!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 55:10)
de qua re querente graviter Q. Caecilio et simul Lacedaemoniis deplorantibus moenia diruta, abductam plebem in Achaiam et venumdatam, ademptas, quibus ad diem civitas stetisset, Lycurgi leges, Achaei maxime concilii negati crimen excusabant recitando legem, quae nisi belli pacisve causa, et cum legati ab senatu cum litteris aut scriptis mandatis venirent, vetaret indici concilium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 393:1)
moenia, divum fabricata manu, diruta nostra?
(세네카, 아가멤논 11:22)
Ille tuus genitor Messenia moenia quondam stravit et inmeritas urbes Elimque Pylumque diruit inque meos ferrum flammamque penatis inpulit, utque alios taceam, quos ille peremit, bis sex Nelidae fuimus, conspecta iuventus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 57:9)
Cuniculo ergo suffossa moenia ingens nudavere spatium, per quod inrupit, victorque urbem dirui iussit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 6장 28:2)
Hi fratrum voce audita adhuc viventium, certabant vehementi studio scalam ascendere et urbem intrare, donec prae nimia pressura et pondere, moenia antiqua et inveterata, dissolutis saxis cum caemento, scissa sunt et diruta, sicque scala, retinaculo carens, prorsus humi corruit cum viris adhuc in ea consistentibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 40:2)
Vos autem dispergam in gentes et evaginabo post vos gladium; eritque terra vestra deserta et civitates dirutae.
나는 너희를 민족들 사이로 흩어 버리며 너희 뒤로 칼을 빼어 휘두르겠다. 그리하여 너희 땅은 황폐해지고 너희 성읍들은 폐허가 될 것이다. (불가타 성경, 레위기, 26장33)
Sed et Thobias Ammanites, qui erat ad latus eius, ait: " Sine aedificare; si ascenderit vulpes, diruet murum eorum lapideum ".
암몬 사람 토비야가 옆에 있다가, “저들이 아무리 성을 쌓아 보아야, 여우 한 마리만 올라가도 저들의 돌 성벽은 무너지고 말 거야.” 하고 거들었다. (불가타 성경, 느헤미야기, 3장35)
Et transgressus est Euphraten et transiit Mesopotamiam et diruit omnes civitates excelsas, quae erant ad torrentem Abronam, usquequo veniatur ad mare.
그리고 유프라테스 강을 따라 메소포타미아를 가로지르면서, 바다에 이르기까지 아브로나 계곡 위에 있는 모든 요새 성읍을 파괴하였다. (불가타 성경, 유딧기, 2장24)
Dirupit me rumpens et diruens, irruit in me quasi gigas.
나를 갈기갈기 찢으시며 전사처럼 달려드시니 (불가타 성경, 욥기, 16장14)
Urbs diruta et absque muro vir, qui non potest cohibere spiritum suum.
정신에 자제력이 없는 사람은 파괴되어 성벽이 없는 성읍과 같다. (불가타 성경, 잠언, 25장28)
Et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineae meae: auferam saepem eius, et erit in direptionem; diruam maceriam eius, et erit in conculcationem.
이제 내가 내 포도밭에 무슨 일을 하려는지 너희에게 알려 주리라. 울타리를 걷어치워 뜯어 먹히게 하고 담을 허물어 짓밟히게 하리라. (불가타 성경, 이사야서, 5장5)
Et succendam ignem in muro Damasci, et devorabit moenia Benadad ".
내가 다마스쿠스의 궁궐에 불을 질러 벤 하닷의 성채를 태워 버리리라. (불가타 성경, 예레미야서, 49장27)
HE. Factus est Dominus velut inimicus, deglutivit Israel, deglutivit omnia moenia eius, dissipavit munitiones eius et multiplicavit in filia Iudae maerorem et maestitiam.
주님께서는 원수처럼 되시어 예루살렘을 쳐부수셨다. 그 모든 궁궐들을 쳐부수시고 그 성채들을 허물어뜨리시어 딸 유다에게 애통과 비애를 더하셨다. (불가타 성경, 애가, 2장5)
postrīdiē moenia urbis conspexērunt et festīnāvērunt ad portās.
다음날 그들은 도시의 성벽을 바라보며 성문을 향해 서둘렀다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Rōma8)

SEARCH

MENU NAVIGATION