라틴어 문장 검색

nam cum omnibus horis aliquid atrociter fieri videmus aut audimus, etiam qui natura mitissimi sumus adsiduitate molestiarum sensum omnem humanitatis ex animis amittimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 53장 2:5)
nos vero, si quid tale acciderit, ut a deo denuntiatum videatur ut exeamus e vita, laeti et agentes gratias pareamus emittique nos e custodia et levari vinclis arbitremur, ut aut in aeternam et plane in nostram domum remigremus aut omni sensu molestiaque careamus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 117:1)
Verum hoc certum est, laetitiam civium Londinensium, per sonitum capanarum, ignes exultationis, et huiusmodi plebis suffimenta monstratam, maiorem fusse quam quis expectare in animum induxisset cum tam gravia et recentia inter nationes odia extitissent, praesertim Londini, quod tam longe fuerat a sensu periculorum et molestiarum ex bellis praecedentibus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 13:2)
Octogenarius sum hodie; numquid vigent sensus mei ad discernendum suave aut amarum? Aut delectare potest servum tuum cibus et potus? Vel audire ultra possum vocem cantorum atque cantricum? Quare servus tuus esset ultra oneri domino meo regi?
제 나이 지금 여든인데 좋은 것과 나쁜 것을 구별할 수 있겠습니까? 이 종이 먹고 마시기는 하지만 그 맛을 알 수 있겠습니까? 노래하는 남녀의 목소리를 제대로 들을 수나 있겠습니까? 그러니 이 종이 저의 주군이신 임금님께 또 다른 짐이 되어서야 어찌 되겠습니까? (불가타 성경, 사무엘기 하권, 19장36)
Giezi autem praecesserat eos et posuerat baculum super faciem pueri, et non erat vox neque sensus reversusque est in occursum eius et nuntiavit ei dicens: " Non evigilavit puer ".
게하지가 앞서 가서 그 아이의 얼굴 위에 지팡이를 놓아 보았으나, 아무 소리도 응답도 없었다. 게하지는 엘리사를 만나러 돌아와서, “그 아이가 깨어나지 않습니다.” 하고 말하였다. (불가타 성경, 열왕기 하권, 4장31)
Tantum det tibi Dominus prudentiam et sensum, ut regere possis Israel et custodire legem Domini Dei tui;
다만 주님께서 너에게 분별력과 슬기를 주시어, 그분께서 너에게 이스라엘을 다스리라고 명령하실 때, 네가 주 너의 하느님의 율법을 지키기를 바란다. (불가타 성경, 역대기 상권, 22장12)
Et legerunt in libro legis Dei distincte et aperierunt sensum et explicaverunt lectionem.
그들은 그 책, 곧 하느님의 율법을 번역하고 설명하면서 읽어 주었다. 그래서 백성은 읽어 준 것을 알아들을 수 있었다. (불가타 성경, 느헤미야기, 8장8)
Et erat bona in aspectu et formosa facie valde et prudens in corde et bona in sensu et erat honesta valde, quia reliquerat ei Manasses vir eius filius Ioseph filii Achitob filii Melchis filii Eliab filii Nathanael filii Surisaddai filii Simeon filii Israel aurum et argentum et pueros et puellas et pecora et praedia, et manebat in eis;
유딧은 용모가 아름답고 모습이 무척 어여뻤다. 그의 남편 므나쎄가 금과 은, 남종과 여종, 가축과 밭을 남겼는데, 유딧은 그것들을 계속 소유하였다. (불가타 성경, 유딧기, 8장7)
quoniam non ex hodierna die sapientia tua manifesta est, sed ab initio dierum tuorum scit omnis populus sensum tuum, quoniam bona sunt figmenta cordis tui.
그대의 지혜가 오늘만 드러난 것이 아니오. 그대의 생애가 시작될 때부터 온 백성이 그대의 슬기를, 또 그대의 마음씨가 얼마나 고운지를 다 알아 왔소. (불가타 성경, 유딧기, 8장29)
" Non est talis mulier a summo usque ad summum terrae in specie faciei et sensu verborum ".
“세상 이 끝에서 저 끝까지, 저토록 얼굴이 아름답고 슬기롭게 말하는 여자는 다시 없을 것이다.” (불가타 성경, 유딧기, 11장21)
Et quondam vincti pariter sine molestia non audierunt vocem exactoris.
포로들이 함께 평온히 지내며 감독관의 호령도 들리지 않는 곳. (불가타 성경, 욥기, 3장18)
Numquid sociabitur tibi sedes iniquitatis quae fingit molestiam contra praeceptum?
법규를 거슬러 재앙을 빚어 내는 파멸의 권좌가 당신과 어울릴 수 있겠습니까? (불가타 성경, 시편, 94장20)
Stultitia gaudium sensu carenti; et vir prudens dirigit gressus suos.
지각없는 자는 미련함을 즐기지만 슬기로운 사람은 똑바로 걸어간다. (불가타 성경, 잠언, 15장21)
Per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri sensu carentis:
내가 게으른 사람의 밭과 지각없는 자의 포도원을 지나갔는데 (불가타 성경, 잠언, 24장30)
cani autem sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata.
사람에게는 예지가 곧 백발이고 티 없는 삶이 곧 원숙한 노년이다. (불가타 성경, 지혜서, 4장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION