라틴어 문장 검색

Cui respondimus: " Sinceri sumus, nec ullas molimur insidias;
그래서 저희는 그에게 대답하였습니다. ‘저희는 정직한 사람들이지 염탐꾼은 아닙니다. (불가타 성경, 창세기, 42장31)
Venerunt itaque et oppugnabant eum in Abelbethmaacha et fuderunt contra civitatem aggerem, qui stetit contra antemurale; et omnis populus, qui erat cum Ioab, moliebatur destruere muros.
요압을 따르는 군사들이 그곳에 이르러 아벨 벳 마아카에 있는 그를 포위하고, 그 성읍을 치려고 공격 축대를 쌓아 바깥 성벽만큼 올렸다. 군사들이 모두 그 성벽을 무너뜨리려고 헐기 시작하였다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 20장15)
Ieroboam autem retro moliebatur insidias, ut venirent post eos, et erant ante Iudam, et insidiae post eos.
그러나 예로보암은 이미 복병을 유다군 뒤로 돌아가게 하였다. 이렇게 이스라엘군은 유다군 뒤에 복병을 숨겨 두고 그들과 정면에서 맞섰다. (불가타 성경, 역대기 하권, 13장13)
DALETH. Quiesce in Domino et exspecta eum noli aemulari in eo, qui prosperatur in via sua in homine, qui molitur insidias.
주님 앞에 고요히 머물며 그분을 고대하여라. 제 길에서 성공을 거두는 자 때문에, 음모를 실행에 옮기는 사람 때문에 격분하지 마라. (불가타 성경, 시편, 37장7)
Ipsique contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur fraudes contra animas suas.
그들은 제 피를 쏟으려고 숨어서 기다리고 제 목숨을 잃으려고 매복하는 꼴이다. (불가타 성경, 잠언, 1장18)
Ne moliaris amico tuo malum, cum ille apud te sedeat cum fiducia.
이웃이 네 곁에서 안심하고 사는데 그에게 해가 되는 악을 지어내지 마라. (불가타 성경, 잠언, 3장29)
Tu ergo, noli orare pro populo hoc nec assumas pro eis deprecationem et orationem et non obsistas mihi, quia non exaudiam te.
그러니 너는 이 백성을 위하여 기도하지 마라. 그들을 위하여 탄원도 기도도 올리지 말고 나에게 조르지도 마라. 나는 너의 말을 듣지 않을 것이다. (불가타 성경, 예레미야서, 7장16)
"O sapientis consilium, ut contra eius verbositatem contendamus cuius argumentis vel sophismatibus universus obsistere mundus non posset!
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LIBRO THEOLOGIE SUE ET PERSECUTIONE QUAM INDE SUSTINUIT A CONDISCIPULIS 5:11)
Paucis autem elapsis mensibus, occasionem eis fortuna obtulit qua me perdere molirentur.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI 5:1)
A talibus autem cotidianis eorum insidiis cum mihi in administratione cibi vel potus quantum possem providerem, in ipso altaris sacrificio toxicare me moliti sunt, veneno scilicet calici immisso.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 5:8)
Ut enim beatus meminit Augustinus, non propter aliud omnipotens dicitur Deus, nisi quia quidquid vult potest efficere, ut non scilicet in aliquo efficiendo ullum ejus voluntati impedimentum obsistat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:6)
Unde et Dei Filius, Dei virtus, et Dei sapientia, hoc est ea vis divinae potentiae, qua cuncta sapit, hoc est veraciter discernit, ut in nullo, ut dictum est, errare possit, nec quidquam ejus obsistere queat cognitioni.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 30:5)
Quum meis igitur intentionibus vestra rationabili non potestis responsione obsistere, vobis nullus hominum reputabit honori, si vestro me feceritis amore languere et tanta pro vobis subire tormenta.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 13:28)
Nam ultra tempus legibus praestitutum lugere maritum est quidem legalia iura contemnere et animo rebelli divinae obsistere voluntati et contra eius facta temerario animo cogitare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 14:8)
'] Sed nec illud nostris potest sermonibus obviare, quod dicitis mulieris pudori obsistere, si ipsa suum offerat non petitum amorem;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 33:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION