라틴어 문장 검색

Sed sollicitus quaerere posses quid de monacharum fateamur amore.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 8장: 수녀의 사랑 1:1)
Monacharum igitur penitus contemnamus amorem et earum solatia quasi pestifera refutemus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 8장: 수녀의 사랑 1:6)
Non autem haec dicimus, quasi monacha non possit amari, sed quia utriusque inde provenit damnatio mortis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 8장: 수녀의 사랑 1:7)
Inde Plato dixit, "Malo enim aliena pudenter adiscere, quam mea impudenterignorare."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 7:4)
Nec tamen post haec tam paenitenda repressius actum est vel pudenter, non reputante alta nimium potestate, quod recte institutis ne cum inimicorum quidem incommodis in delicta convenit ruere voluntaria, nihilque sit tam deforme quam ad ardua supercilia etiam acerbitatem naturae adiungi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 12:1)
Sic pudenter allocutus et paulisper hilare vultu renidens, quantumque poteram laetiorem me refingens, comiter abeuntes magistratus appello.
(아풀레이우스, 변신, 3권 11:1)
Quid est enim absurdius quam mulierem de humili veste viro superbire, cui te potius expediret obtemperare candidus moribus quam nigellis vestibus repugnare, quia etsi te indumentum monachae delectabat, etiam hoc gratius posset marito observato exoratoque sumi quam illo inconsulto contemptoque praesumi?
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 9:5)
hunc unum excipio, ut puto, pudenter.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 156)
"Et quam viderint tristem atque pallentem, miseram et monacham et Manicheam vocant, et consequenter;"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:45)
quae tamen non pudenter quisquam negabit, cum ipse confessus sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 6:2)
pudentissime hoc Cicero petierat ut fide sua.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 15 11:9)
' servus respondit pudenter, at non stulte, dominum esse ad villam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 8장 3:2)
quem nunc interficere nefarie cupis, eum tum pudenter appellare nolebas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 11장 3:3)
si forte necesse est indiciis monstrare recentibus abdita rerum et fingere cinctutis non exaudita Cethegis, continget dabiturque licentia sumpta pudenter, et nova fictaque nuper habebunt verba fidem, si Graeco fonte cadent parce detorta.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 2:3)
distat, sumasne pudenter an rapias;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1725)

SEARCH

MENU NAVIGATION