라틴어 문장 검색

Stragulatis vestibus lectulum meum stravi, linteis pictis ex Aegypto;
내 침상에 덮개를 깔았는데 화려한 이집트산 아마포랍니다. (불가타 성경, 잠언, 7장16)
Pulchrae sunt genae tuae inter inaures, collum tuum inter monilia.
귀걸이 드리워진 그대의 뺨과 목걸이로 꾸며진 그대의 목이 어여쁘구려. (불가타 성경, 아가, 1장10)
Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa, vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum et in uno monili torquis tui.
(남자) 나의 누이 나의 신부여, 그대는 내 마음을 사로잡았소. 한 번의 눈짓으로, 그대 목걸이 한 줄로 내 마음을 사로잡았소. (불가타 성경, 아가, 4장9)
Quam pulchri sunt pedes tui in calceamentis, filia principis! Flexurae femorum tuorum sicut monilia, quae fabricata sunt manu artificis.
(남자) 오, 귀족 집 따님이여 샌들 속의 그대의 발은 어여쁘기도 하구려. 그대의 둥근 허벅지는 목걸이처럼 예술가의 작품이라오. (불가타 성경, 아가, 7장2)
Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo, quia induit me vestimentis salutis et indumento iustitiae circumdedit me, quasi sponsum decoratum corona et quasi sponsam ornatam monilibus suis.
나는 주님 안에서 크게 기뻐하고 내 영혼은 나의 하느님 안에서 즐거워하리니 신랑이 관을 쓰듯 신부가 패물로 단장하듯 그분께서 나에게 구원의 옷을 입히시고 의로움의 겉옷을 둘러 주셨기 때문이다. (불가타 성경, 이사야서, 61장10)
Tu autem, vastata, quid facies? Cum vestieris te coccino, cum ornata fueris monili aureo, et pinxeris stibio oculos tuos, frustra componeris; contempserunt te amatores tui, animam tuam quaerent.
황폐해진 너 진홍색 옷을 걸치고 금붙이로 치장하며 눈을 돋보이게 화장하고 있으니 어쩌자는 것이냐? 아름답게 꾸며 보았자 헛것이니 정부들이 너를 경멸하고 네 목숨을 노린다. (불가타 성경, 예레미야서, 4장30)
et ornamentum monilium suorum in superbiam posuerunt et imagines abominationum suarum et simulacrorum fecerunt ex eo; propter hoc dedi eis illud in immunditiam.
그들은 자기들이 자랑스레 여기던 아름다운 장신구로 역겨운 신상들, 혐오스러운 우상들을 만들었다. 그러므로 나는 그 장신구를 부정한 것으로 만들어 버리리라. (불가타 성경, 에제키엘서, 7장20)
Acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos Iudaeis est sepelire.
그들은 예수님의 시신을 모셔다가 유다인들의 장례 관습에 따라, 향료와 함께 아마포로 감쌌다. (불가타 성경, 요한 복음서, 19장40)
et videt caelum apertum et descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti in terram,
이어서 하늘이 열리고 큰 아마포 같은 그릇이 내려와 네 모퉁이로 땅 위에 내려앉는 것을 보았다. (불가타 성경, 사도행전, 10장11)
" Ego eram in civitate Ioppe orans et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo et venit usque ad me;
“내가 야포 시에서 기도하다가 무아경 속에서 환시를 보았습니다. 하늘에서 큰 아마포 같은 그릇이 내려와 네 모퉁이로 내려앉는데 내가 있는 곳까지 오는 것이었습니다. (불가타 성경, 사도행전, 11장5)
nomina enim quae dativum pluralem in bus mittunt numquam genitivum eiusdem numeri syllaba crevisse patiuntur, sed aut totidem habet, ut monilibus monilium, sedilibus sedilium, aut una syllaba minus est, ut carminibus carminum, liminibus liminum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 5:2)
Inter has, circulus elucens ad zodiaceae obliquitatis similitudinem pretiosorum lapidum stellatus, monilibus sidereae contiguitatis oscula syncopabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:34)
Ubi nummorum perorat plenitas, jam Tullius sui monetam vendit eloquii, sui pudoris monilia in aurum commutat Lucretia;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:6)
Monile autem sinus excubando vestibulis, manui negabat ingressum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 74:8)
Si lippitudine intercidant, quam dedecet, si palpebra contractior fuerit, si radantur supercilia quae praetiosorum monilium specie velut intexta gemmis refulgent!
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 4:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION