라틴어 문장 검색

His vitiorum morbis nemo medicinalibus instat remediis;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:8)
Rem vero ethicam naturamque humani ingenii virtutumque origines officiaque earum et confinia, aut contra morborum vitiorumque fraudes animorumque labes et pestilentias, asseverabat nulli esse ulli magis ea omnia explorata, comperta meditataque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, II 5:2)
Titulus servorum singulorum scriptus sit curato ita, ut intellegi recte possit quid morbi vitiive cuique sit, quis fugitivus errove sit noxave solutus non sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 2:2)
alii enim redhiberi omnimodo debere, alii contra, nisi id vitium morbo contractum esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 12:2)
Si vero ne tum quidem ulla requies aegris est, hoc ipso peius id tempus est, quod, cum sua natura melius esse debeat, morbi vitio non est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 5장20)
Si uero ne tum quidem ulla requies aegris est, hoc ipso peius id tempus est, quod, cum sua natura melius esse debeat, morbi uitio non est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 5:1)
Si vero ne quidem ulla requies aegris est, hoc ipso pejus id tempus est, quod quum sua natura melius esse debeat, morbi vitio, non est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, V De febrium speciebus, et singularum curationibus; et primo quando cibus febricitantibus dandus. 5:1)
Sunt enim quidam, quibus morbi vitio mel amarum videatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 7:3)
ergo ea aqua non inpudico morbi vitio, sed humanitatis dulcedine mollitis animis barbarorum eam famam est adepta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장56)
Morbus et vitium quid differat et quam vim habeant vocabula ista in edicto aedilium;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 1:1)
Propterea quaesierunt iure consulti veteres, quod mancipium morbosum quodve vitiosum recte diceretur quantumque morbus a vitio differret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 3:1)
Et quoniam censuimus cultum curamque recte valentium, nunc quemadmodum vitiis aut morbo laborantibus subveniundum sit, praecipiemus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 1:1)
Non praetereundum est id quoque in libris veterum iurisperitorum scriptum esse, morbum et vitium distare, quod vitium perpetuum, morbus cum accessu decessuque sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 14:1)
morbis enim manentibus vitia sublata esse [non] possunt, quia non tam celeriter sanantur quam illa tolluntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 32:6)
morbi sunt inveterata vitia et dura, ut avaritia, ut ambitio;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 11:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION