라틴어 문장 검색

simili pinus quem morte peremit ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 23:10)
Atque illi Misenum in litore sicco, ut venere, vident indigna morte peremptum, Misenum Aeoliden, quo non praestantior alter aere ciere viros, Martemque accendere cantu.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 7:4)
nam te qui fugit, mandata morte peremptus, non tam victoris periit quam iudicis ore.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 137)
haec tamen Martis et Otreres filia fuit, quam Achilles cum adversum se pugnantem peremisset post mortem eius adamavit eamque honorifice sepelivit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4914)
"Ergo mihi ausculta, nec te rursus praecipitio vel ullo mortis accersitae genere perimas."
(아풀레이우스, 변신, 5권200)
Anno DCCLVII, Aedilbaldus rex Merciorum a suis tutoribus nocte morte fraudulenta miserabiliter peremptus occubuit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, [BAEDAE CONTINUATIO.]39)
"quod si vere peremptus est, si morte praeventus est, quaeratis licet causas mortis eius alias."
(아풀레이우스, 변신, 10권 11:10)
"Mi coniux (quod tibi prorsus ab alio dici non licebit) etsi pectori tuo iam perimitur nostri memoria, vel acerbae mortis meae casus foedus caritatis intercidit, quovis alio felicius maritare, modo ne in Thrasylli manum sacrilegam convenias, neve sermonem conferas nec mensam accumbas nec toro acquiescas."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:55)
Isdem consulibus Asinii Galli mors vulgatur, quem egestate cibi peremptum haud dubium, sponte vel necessitate incertum habebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 23장1)
si quis placare peremptum Forte volet, plenos et reddere mortis honores;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:31)
cadit perempta denegans unum Deum, Cain triumphat morte fratris halitus.1
(프루덴티우스, Hamartigenia, 머리말22)
ut Herculis interessent sagittae, quas misit Philoctetes, quibus Paris peremptus est, cum ipse non potuisset adferre morte praeventus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1311)
quo viso omnes e castris effusi, qui prodire in proelium cum sociis ambigebant, cavendi immemores, proterebant barbaram plebem, nisi quos fuga exemerat morte, calcantes cadaverum strues, et perfusi sanie peremptorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 12:2)
ibo per inpuros fervente libidine luxus, incestabo toros, sacrum calcabo pudorem, infitiabor habens aliquod sine teste propinqui depositum, tenues avidus spoliabo clientes, longaevam perimam magico cantamine matrem (tardat anus dominum dilata morte secundum) nec formido malum, falluntur publica iura;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 254)
hinc indignatur se mortalem esse creatum nec videt in vera nullum fore morte alium se, qui possit vivus sibi se lugere peremptum stansque iacentem [se] lacerari urive dolere.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 23:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION