라틴어 문장 검색

Inmortales mortales si foret fas flere, Flerent divae Camenae Naevium poetam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXIV 3:2)
Denique conubia ad Veneris partusque ferarum esse animas praesto deridiculum esse videtur, expectare immortalis mortalia membra innumero numero certareque praeproperanter inter se quae prima potissimaque insinuetur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 20:1)
religione refrenatus ne forte rearis terras et solem et caelum, mare sidera lunam, corpore divino debere aeterna manere, proptereaque putes ritu par esse Gigantum pendere eos poenas inmani pro scelere omnis, qui ratione sua disturbent moenia mundi praeclarumque velint caeli restinguere solem inmortalia mortali sermone notantes;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 4:2)
"vult enim esse substantiam inter mortalem inmortalemque, id est inter corpus et spiritum mediam, terreni ponderis et caelestis levitatis admixtione concretam, ex qua monet etiam nos amorem informari et inlabi pectoribus humanis et sensum movere et adfectus fingere et ardorem cupiditatis infundere."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 26장 1:28)
hoc unum contingit inmortale mortalibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 9:5)
Nec enim multo absurdiora sunt ea quae poetarum vocibus fusa ipsa suavitate nocuerunt, qui et ira inflammatos et libidine furentis induxerunt deos feceruntque ut eorum bella proelia pugnas vulnera videremus, odia praeterea discidia discordias, ortus interitus, querellas lamentationes, effusas in omni intemperantia libidines, adulteria vincula, cum humano genere concubitus mortalisque ex inmortali procreatos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 42:2)
Confugis ad aequilibritatem (sic enim ἰσονομίαν si placet appellemus) et ais, quoniam sit natura mortalis, inmortalem etiam esse oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 109:5)
multo enim et firmior est et constantior, ut fortuna non numquam tamquam ipsa mortalis cum immortali natura pugnare videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 154:2)
Quid enim immortale manus mortales fecerunt ?
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 2:3)
volgatum illud, quia verum erat, in proverbium venit, amicitias immortales, mortales inimicitias debere esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 553:1)
quid enim diversius esse putandumst aut magis inter se disiunctum discrepitansque, quam mortale quod est inmortali atque perenni iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 20:10)
nec enim potest fieri ut eadem res et mortalis sit et inmortalis;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 1002)
Mortaline manu factae immortale carinae fas habeant certusque incerta pericula lustret Aeneas?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 4:14)
Aut mortalia sunt aut inmortalia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 14:12)
haec duo, quae rationalia, sunt, eandem naturam habent, illo diversa sunt, quod alterum inmortale, alterum mortale est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION