라틴어 문장 검색

iam moribus artibus adfinitatibus nostris mixti aurum et opes suas inferant potius quam separati habeant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 24장17)
et facit ad mores ars quoque nostra suos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 114:1)
Quod sic dum credit, procul in sua quisque recedit, His opibus partis solitae sibi fraudibus artis, Moris ut est cautos fatui fore rebus adauctos.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, II. De agricola, qui thesaurum inuenit 3:5)
Ars utinam mores animumque effingere posset!
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXXII4)
sed quam Marte ferox et vinci nescius armis, tam numquam, facta pace, cruoris amans, adde quod ingenuas didicisse fideliter artes emollit mores nec sinit esse feros, nec regum quisquam magis est instructus ab illis, mitibus aut studiis tempora plura dedit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 922)
"hunc esse vestris orgiis moremque et artem proditum est, hanc disciplinam foederis, libent ut auro antistites."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.22)
en adest Cornelius Saturninus artifex, uir inter suos et arte laudatus et moribus comprobatus, qui tibi, Maxime, paulo ante diligenter sciscitanti omnem ordinem gestae rei summa cum fide et ueritate percensuit:
(아풀레이우스, 변명 59:4)
STARET in arbusto dum simia more uetusto, Arte uidet serrae pro consuetudine terrae Grande procul scindi robur super ardua Pindi:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VIII. De simia, que secare uoluit 9:1)
postquam iura ferox in se communia Caesar transtulit et lapsi mores desuetaque priscis artibus in gremium pacis servile recessi, tot mihi pro meritis Libyam Nilumque dedere, ut dominam plebem bellatoremque senatum classibus aestivis alerent geminoque vicissim litore diversi complerent horrea venti.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:37)
sibi curae fore pollicitus, ut patrio more instituti militiae artes edocerentur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:18)
Hee tibi erunt artes, pacique inponere morem, parcere subiectis et debellare superbos. 10.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 19:4)
quae tamen omnia dulciora fiunt et moribus bonis et artibus, idque cum in vita tum in scaena intellegi potest ex eis fratribus qui in Adelphis sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 83:7)
Mamurius (morum fabraene exactior artis, difficile est ulli dicere) clausit opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권238)
scis artibus illis auctoris mores abstinuisse sui . scis vetus hoc iuveni lusum mihi carmen, et istos ut non laudandos, sic tamen esse iocos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 930)
tamen, ne aut magna nimium videar exigere, qui eundem virum bonum esse et dicendi velim, aut multa, qui tot artibus pueritia discendis morum quoque praecepta et scientiam iris civilis praeter ea, quae de eloquentia tradebantur, adiecerim, quique haec operi nostro necessaria esse crediderint, velut moram rei perhorrescant et desperent ante experimentum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 256:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION