라틴어 문장 검색

quae moenibus, muris, munitionibus turrium insuperabilis videbatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 42:5)
Munitio turrium et aliorum altorum ædificiorumad superbiam plerumque pertinet, et timor et odium inde generatur, itaquod vicini amici propter timorem fiunt inimici, et omnia mala inde nascuntur, quæ occasione timoris notavi tibi supra in titulo:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 194:2)
Hic etiam propter barbarorum crebras excursiones omnia loca quae sunt ab oppidis remota, turribus et munitionibus retinentur, sicut in Africa;
(카이사르, 히스파니아 전기 8:3)
item munitiones muri turriumque aggeribus coniunctae maxime sunt tutiores, quod neque arietes neque suffossiones neque machinae ceterae eis valent nocere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 5장15)
Et exivit Iudas et fratres eius et expugnabant filios Esau in terra, quae ad austrum est. Et percussit Hebron et filias eius et destruxit munitiones eius et turres eius succendit in circuitu.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장65)
Institutas turres, testudines munitionesque hostium admiratur; legione producta cognoscit non decimum quemque esse reliquum militem sine vulnere:
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 52장2)
turris erat turris huius modi esse ad munitionem civitatum et in secundo legimus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5271)
Noctu ex materia, quam munitionis causa comportaverant, turres admodum CXX excitantur incredibili celeritate; quae deesse operi videbantur, perficiuntur.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 40장2)
et etiam cum ex turribustot mala nascantur, meo arbitrio nunquam turres sunt faciendæ, nisitunc demum quando aliæ munitiones deficiunt vel non sufficiunt.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 197:21)
Comes ergo Reymundus cum quingentis fratribus suae societatis munitionem urbis ingressus, suum vexillum, quod erat notissimum, in eminentioris turris erexit cacumine, custodia suorum per universas Laodiceae turres locata.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 118:5)
quam praefluit amnis praefatus Farfar, muris et turribus occupatus, quorum quarumque munitio et opus usque in supercilium montis extenditur, ubi principalior arx et magistra urbis et omnium turrium fundata praeeminet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 76:12)
Et aedificavit Simon praesidia Iudaeae muniens ea turribus excelsis et muris magnis et portis et seris; et posuit alimenta in munitionibus.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장33)
quae ripas Ubiorum contingebat, in longitudinem pedum ducentorum rescindit atque in extremo ponte turrim tabulatorum quattuor constituit praesidiumque cohortium duodecim pontis tuendi causa ponit magnisque eum locum munitionibus firmat. Ei loco praesidioque Gaium Volcatium Tullum adulescentem praefecit.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 29장3)
Cum ergo his rationibus [erit] salubritatis [moenium conlocandorum explicatio] regiones[que] electae fuerint fructibus ad alendam civitatem copiosae, et viarum munitiones aut opportunitates fluminum seu per portus marinae subvectionis habuerit ad moenia comportationes expeditas, tunc turrium murorumque fundamenta sic sunt facienda, uti fodiantur, si queat inveniri, ad solidum et in solido, quantum ex amplitudine operis pro ratione videatur, crassitudine ampliore quam parietum, qui supra terram sunt futuri, et ea impleantur quam solidissima structura.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 5장1)
Neque vero diutius ea munitione se continere potuerunt, etsi erat non dissimile atque Alexandreae genus aedificiorum, ut minora maloribus conferantur, turresque editae et coniunctae muri locum obtinebant, neque nostri aut scalis aut cratibus aut reliquis rebus parati venerant ad oppugnandum.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION