라틴어 문장 검색

Mulieres igitur, quae tam ornatae et honorificae primo loco post ipsum sequuntur, sunt illae beatissimae feminae quae, dum viverent, sapienter se amoris noverunt praebere militibus, et amare volentibus cunctum praestare favorem, et sub commento amoris subdole amorem petentibus digna praenoverunt responsa tribuere, pro quo nunc plenariam consequuntur mercedem et infinitis muneribus honorantur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 26:1)
Si vero nostrae voluntati in hujus vexilli ejectione et urbis redditione satisfeceritis, vos exaltabimus super omnes in terminis his considentes, et gloriosi in conspectu domini et fratris mei ducis, [0443B] vosque dignis muneribus honorati, semper eritis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 18:8)
Reduxerunt etiam in eodem comitatu legatos regis Babyloniae, quos magnificis muneribus honoratos in bona fide salvos navigio remiserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 126:4)
Rex autem maximis honoratum muneribus eum dimisit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 52:10)
Karolus rex die nativitatis Domini nostri a praedicto Iohanne papa accepit benedictionem imperialem multisque muneribus honoravit sanctum Petrum et praedictum papam, atque dehinc benedictione apostolica percepta remeavit in Franciam.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVI 3:1)
tum ecce confluunt undique turbae sacratorum ritu vetusto variis quisque me muneribus honorantes.
(아풀레이우스, 변신, 11권 23:4)
- Venetorum muneribus dux honoratur, ac deinde vehementius aegritudine premitur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 37:2)
et per singulos dies imperatori navigio praesentatus, non paucis muneribus ab eo honoratus et commendatus redibat;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 52:3)
Engelradus autem miles quidam in Jerusalem repedans, muneribus magnis ab imperatore honoratus, bono nuntia reportavit, et amicitiam et fidem regi Baldewino imperatorem velle observare, et peregrinos non ultra offendere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 96:1)
fiebat ut et ipsi reges locum honorarent et templum maximis muneribus illustrarent,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장2)
Municipes ergo sunt cives Romani ex municipiis, legibus suis et suo iure utentes, muneris tantum cum populo Romano honorari participes, a quo munere capessendo appellati videntur, nullis aliis necessitatibus neque ulla populi Romani lege adstricti, nisi in quam populus eorum fundus factus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIII 7:1)
Templa coronantur, bellatricemque Minervam cum Iove disque vocant aliis, quos sanguine voto muneribusque datis et acerris turis honorant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 28:1)
Philosophia, inquit, quod unicum est munus deorum et disciplina disciplinarum, honoranda est anteloquio:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 21:2)
Amor enim res est gratiosa et ex sola cordis nobilitate procedens et pura mentis liberalitate, et ideo cunctis debet gratis, nullius scilicet muneris interveniente figura, largiri, quamvis liceat amantes solatiandi causa quibusdam se adinvicem muneribus honorare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 33:10)
Quintus nostrorum liber est, Auguste, iocorum, Et queritur laesus carmine nemo meo, Gaudet honorato sed multus nomine lector, Cui victura meo munere fama datur.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XV1)

SEARCH

MENU NAVIGATION