라틴어 문장 검색

an ille tempus aut in poe+tis evolvendis, ut ego et Triarius te hortatore facimus, consumeret, in quibus nulla solida utilitas omnisque puerilis est delectatio, aut se, ut Plato, in musicis, geometria, numeris, astris contereret, quae et a falsis initiis profecta vera esse non possunt et, si essent vera, nihil afferrent, quo iucundius, id est quo melius viveremus, eas ergo artes persequeretur, vivendi artem tantam tamque et operosam et perinde fructuosam relinqueret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 93:1)
At hoc ne philosophi quidem ipsi, qui omnia sicut propria sua esse atque a se possideri volunt, dicere audent, geometriam aut musicam philosophi esse, quia Platonem omnes in illis artibus praestantissimum fuisse fateantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 217:3)
Hoc autem, inquiunt, Xenophon cum scripsit, Platonem videlicet notat, in cuius libris Socrates et musica et geometrica disserit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, III 7:1)
siquidem Archytas atque Euenus etiam subiectam grammaticen musicae putaverunt, et eosdem utriusque rei praeceptores fuisse cum Sophron ostendit, mimorum quidem scriptor sed quem Plato adeo probavit, ut suppositos capiti libros eius, cum moreretur, habuisse credatur, tum Eupolis, apud quem Prodamus et musicen et litteras docet, et Maricas, qui est Hyperbolus, nihil se ex musice scire nisi litteras confitetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 348:3)
et fratres eius Semeia et Azareel, Malalai, Galalai, Maai, Nathanael et Iudas et Hanani cum musicis David viri Dei; et Esdras scriba ante eos et in porta Fontis.
그다음은 하느님의 사람 다윗의 악기들을 들고 즈카르야의 동료인 스마야, 아자르엘, 밀랄라이, 길랄라이, 마아이, 느탄엘, 유다, 그리고 하나니가 따랐다. 에즈라는 그들 앞에 있었다. (불가타 성경, 느헤미야기, 12장36)
Musica in luctu importuna narratio; disciplina et doctrina in omni tempore sapientia.
때에 맞지 않은 말은 초상집에 풍악과 같지만 회초리와 훈육은 언제나 지혜로 통한다. (불가타 성경, 집회서, 22장6)
primum verbum in diligenti scientia; et non impedias musicam.
술자리에서 연주되는 음악은 금장식에 박힌 홍옥 인장과 같다. (불가타 성경, 집회서, 32장5)
Gemmula carbunculi in ornamento auri, et concentus musicorum in convivio vini;
젊은이여, 필요하다면 말을 하여라. 그러나 사람들이 요청하더라도 두 번 이상은 말하지 마라. (불가타 성경, 집회서, 32장7)
sicut in fabricatione aurea signum est smaragdi, sic numerus musicorum in iucundo et moderato vino.
많은 것을 간결하게 말하고 알면서도 침묵하는 사람이 되어라. (불가타 성경, 집회서, 32장8)
Vinum et musica laetificant cor, et super utraque dilectio sapientiae.
술과 음악은 마음을 즐겁게 하지만 이 둘보다 지혜에 대한 사랑이 낫다. (불가타 성경, 집회서, 40장20)
requirentes modos musicos et narrantes carmina scripturarum;
어떤 사람들은 노래를 지어 내고 이야기를 글로 남겼으며 (불가타 성경, 집회서, 44장5)
in omni ore quasi mel indulcabitur eius memoria et ut musica in convivio vini.
그는 백성을 회개시켜 바르게 이끌었고 혐오스러운 악을 없앴다. (불가타 성경, 집회서, 49장2)
nec vero Aristotelem in philosophia deterruit a scribendo amplitudo Platonis, nec ipse Aristoteles admirabili quadam scientia et copia ceterorum studia restinxit.
실로 플라톤의 위대함도 아리스토텔레스가 철학에 대해 글쓰는 것을 단념시키지는 아니하였고, 아리스토텔레스도 경탄할 만한 어떤 지식과 풍부함으로 다른 이들의 학문을 말살시키지 아니하였다. (마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 1장 5:1)
non faber de fabrica melius aut de musice musicus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 349:2)
Sed et ipse Plato, cum dives esset et thorum eius Diogenes lutatis pedibus conculcaret, ut posset vacare philosophie elegit Academiam villam, ab urbe procul, non solum desertam, sed et pestilentem:
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 5:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION