라틴어 문장 검색

Quantum ad armorum et telorum genus, illorum mutationes sub observationem vix cadunt, attamen et haec ipsa periodis et vicissitudines suas sortiuntur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 8:2)
Opportunum est memorare progressiones scientificas in cerealibus transgeneticis ab observatione sumpsisse initium bacteriorum quae naturaliter et sponte mutationem in genomate fecerunt alicuius plantae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 174:6)
Die ac nocte manebitis in ostio tabernaculi conventus observantes observationem Domini, ne moriamini: sic enim mihi praeceptum est ".
여러분은 이레 동안 밤낮으로 만남의 천막 어귀에 머물면서, 주님의 명령을 지켜야 합니다. 그러면 여러분이 죽지 않을 것입니다. 정녕 내가 이렇게 명령을 받았습니다.” (불가타 성경, 레위기, 8장35)
Nec quisquam alius ingrediatur domum Domini, nisi sacerdotes et qui ministrant de Levitis; ipsi tantummodo ingrediantur, quia sanctificati sunt. Et omne reliquum vulgus observet observationem Domini.
사제들과 그들을 시중드는 레위인들 말고는 아무도 주님의 집에 들어가지 못합니다. 그들은 거룩하기 때문에 들어갈 수 있지만, 다른 모든 백성은 주님의 명령을 따라야 합니다. (불가타 성경, 역대기 하권, 23장6)
Et dixi: “ Hoc vulnus meum mutatio dexterae Excelsi ”.
제가 말합니다. “이것이 나의 아픔이네. 지극히 높으신 분의 오른팔이 변해 버리신 것이!” (불가타 성경, 시편, 77장11)
Interrogatus autem a pharisaeis: " Quando venit regnum Dei? ", respondit eis et dixit: " Non venit regnum Dei cum observatione,
예수님께서는 바리사이들에게서 하느님의 나라가 언제 오느냐는 질문을 받으시고 그들에게 대답하셨다. “하느님의 나라는 눈에 보이는 모습으로 오지 않는다. (불가타 성경, 루카 복음서, 17장20)
Circumcisio nihil est, et praeputium nihil est, sed observatio mandatorum Dei.
할례를 받았느냐 받지 않았느냐는 대수롭지 않습니다. 하느님의 계명을 지키는 일만이 중요합니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 7장19)
Et custodiant observationes tabernaculi conventus et ritum sanctuarii et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini ".
그들은 이렇게 만남의 천막과 성소를 보살피는 임무를 맡았으며, 자기들의 형제인 아론의 자손들을 도와 주님의 집에서 드리는 예배를 돌보는 임무도 맡았다. (불가타 성경, 역대기 상권, 23장32)
Sed quod variabilis per effectum et suorum mutationem esset, nondum addiderat quod nunc facit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 43:3)
Omne quippe quod variatur, sive per alterationem, et quamlibet rei mutationem motum esse constat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 32:1)
Omnis enim mutatio facit non esse quod erat;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 32:7)
Sic intelligamus Deum, si possumus, quantum possumus, sine qualitate bonum, sine quantitate magnum, sine indigentia creatorem, sine situ praesentem, sine habitu omnia continentem, sine loco ubique totum, sine tempore sempiternum, sine ulla mutatione sui mutabilia facientem, nihilque patientem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 34:4)
Ab habitu quidem in privationem fit mutatio, in habitu vero a privatione impossibile est. Neque enim caecus factus rursum videt, etc. Nunquid et Virginis partus omnino illi praejudicat propositioni quae frequenter a philosophis in exemplum necessariae consequentiae seu argumentationis affertur:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 37:7)
Sicut ergo nos faciendo aliud, et postmodum quiescendo, physica ratio etiam alterari demonstrat, ita etiam ipse hanc alterationis mutationem videtur incurrere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 24:3)
Nihil enim locale est, vel localiter contineri potest, nec in his nec aliis ullam mutationis variationem incurrit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 24:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION