라틴어 문장 검색

Ipse praeterea Macrobius, ea quae de anima mundi a philosophis dicta sunt, mystice interpretanda esse meminit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:7)
Quod etiam juxta litteram exponi veraciter aut convenienter nullatenus queant, ut supra meminimus, ipsa nos littera ad expositionem mysticam compellit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:8)
XXI. Procurasti mihi per quemdam hominem immanissimo typo turgidum, quosdam Platonicorum libros ex Graeca lingua in Latinam versos, et ibi legi non quidem istis verbis, sed hoc idem omnino multis et multiplicibus suaderi rationibus, quod:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 60:1)
Et hunc quidem philosophi sensum esse arbitror, sub illo animae typo, quod eam creaturam esse, id est incoepisse perhibet, et quasi temporalem esse, non aeternam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 59:10)
illis parum invidentes, qui opera adeo mutila et furtiva typis mandarunt, ut deformes partus aut non agnoverint ipsi parentes, aut agnitis erubuerint.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 1:4)
Jam ex explicatis potes elicere, quid mysticum figuret scissurae figurata parenthesis:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 31:2)
Igitur Hymenaeo mysticae legationis mysteriis in dulgente, Natura aerumnosae conquestionis elegiacam orationem contexens, illorum recensebat injurias, quorum ingruente flagitio, suae reipublicae majestas, profundi detrimenti abundantem senserat laesionem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 85:1)
Hujus imaginariae visionis subtracto speculo, me ab exstasi excitatum in somno, prior mysticae apparitionis dereliquit aspectus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 99:1)
Alia mors mystica, quando quis peccato moritur, et Deo vivit, de qua ait Apostolus:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 2:5)
Denique Rebecca cum duas naturas humani ingenii parturiret, unam mali, alteram boni, easque exsilire intra uterum sentiret suum (Esau enim typus erat malitiae, Jacob figuram bonitatis gerebat), mirata quidnam illud esset quod discordiam quamdam concepti cerneret fetus, consuluit Deum, ut passionem proderet, medelam daret.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 5:12)
Nam sicut in Isaac Dominicae incarnationis typus humanae generationis supergressus consuetudinem, vicit priores;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 4:4)
vetus in typo, novum in veritate.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 7장 5:15)
quoniam et tunc in typo illo agni veritas Dominicae passionis annuntiabatur, et nunc ejus celebratur gratia.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 4:25)
Hoc enim declarat etiam illa area legis mystica, de qua ait:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 6:4)
Unde puto et illum in Psalmo non solum mystice, sed etiam naturalitater dixisse:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION