라틴어 문장 검색

Oravit itaque Manue Dominum et ait: " Obsecro, Domine, ut vir Dei, quem misisti, veniat iterum et doceat nos, quid debeamus facere de puero, qui nasciturus est ".
그래서 마노아가 주님께 기도하였다. “주님, 외람된 말씀입니다만, 당신께서 보내신 하느님의 사람이 저희에게 다시 와서, 태어날 아이에게 저희가 어떻게 해야 할지를 가르치게 해 주십시오.” (불가타 성경, 판관기, 13장8)
Dicant rebelles et increduli Judaei, de quo nascituro in Bethlehem hoc dictum sit, quod videlicet egressus ejus ab initio sit a diebus aeternitatis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 24:7)
Ait quippe sic quasi adhortans quoslibet ad congratulandum sibi, et concinendum seu conscribendum de hoc tanto puero nascituro, in comparatione cujus omnes alias materias quasi infimas et viles reputat dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 63:2)
Duo reliqui Romae manserunt solutosque esse se ac liberator religione dicebant, quoniam, cum egressi castra hostium fuissent, commenticio consilio regressi eodem, tamquam si ob aliquam fortuitam causam, issent atque ita iureiurando satisfacto rursum iniurati abissent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVIII 11:1)
Qui et in alio loco lapis praedicator de monte sine manibus significante propheta virginem nasciturum de virgine.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 13:33)
Iuravi lingua, mentem iniuratam gero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 139:3)
non enim ipsos esse testes sed iniuratorum adferre voces;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 36:4)
primum quod summas in adfectu partes iure sibi usurpat terra quae genuit, dein quod saeculo tuo solus ferme mortalium es qui patriae non minus desiderii nasciturus quam gaudii natus feceris;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Ecdicio suo Salutem. 1:2)
at ego iniuratus aut victor revertar aut prope te hic, Q. Fabi, dimicans cadam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 515:2)
pariter iurati iniuratique fugiunt nec quemquam praeter hostes metuunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 604:2)
nam iniurato scio plus credet mihi quam iurato tibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1424)
Etsi enim scivit olim me nasciturum esse, ne tamen sciat me nasciturum esse, non tamen ideo olim aliquid scivit quod modo non sciat;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 22:5)
sicut diversis temporibus loquentes eamdem diem modo per hoc adverbium cras designamus dum adhuc futura est, modo per hodie dum praesens est, modo per heri, cum praeterita est. Antequam itaque nascerer, cum sciret Deus me nasciturum esse, eo quidem tempore quo nasciturus eram, nunc quoque nihilominus id scit, scilicet eodem tempore natum esse:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 22:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION